Skip to the text

Sectio 7, art. 4: UTRUM ACCEDERE AD HOC SACRAMENTUM CUM

CONSCIENTIA PECCATI (MORTALIS) SIT GRAVISSIMUM OMNIUM

PECCATORUM

Siaius quoasiionis: Videtur quod sic, 1° quia homo sic fit « reus corporis et sanguinis Domini » ; 2° quia communio sacrilega est quasi osculum Juda? traditoris, sec. S. Hieronymum; 3° quia non est quid minus grave quam projicere Eucharistiam in lutum.

Responsio tamen est: hoc peccatum secundum suam speciem est gravius multis aliis, sed non est gravissimum omniuni.

Probatur:

— Peccatum aliquod est alio gravius per se seu sec. suam speciem, ratione objecti.

— Atqui ratkme objecti, graviora sunt peccata quaj sunt directe con- tra divinitatem, ut infidelitas, blasphemia; postea ea qua? sunt directe contra humanitatem Christi in propria specie, ut peccatum occisorum Christi, et deinde peccata contra sacramentum continens humanitatem Christi. - Ergo.

Sed per accidens, vg. ratione contemptus, communio sacrilega est gravior quam blasphemia commissa ex infirmitate, absque certa malitia.

Ad lum: Unde peccatum occidentium Christum fuit multo graviua, sed communio sacrilega quamdam similitudinem habet cum eo.

Ad 2>"n: Item quamdam similitudinem habet cum peccato Judas traditoris sed quantum ad criminis quantitatem est quid minus grave, et quam infidelitas, « quae funditus separat hominem ab Ecclesia >.

Ad 3"»: Projicere eucharistiam in lutum est peccatum multo gra-

Ejusque conditionibus vius quam communio sacrilega, quia hoc fit ex intentione injuriam facicndi huic sacramento, quod non intendit peccator indigne corpus Christi accipiens.

Art. VJ. — UTRUM SACERDOS DEBEAT DENEGARE CORPUS CHRISTI PECCATORI PETENTI

Slatus quasstionis: Videtur quod sic: 1° quia Dominus pra?cepit: « Nolite sanctum ddre canibus >, et non est transgrediendum Christi pra?ceptum ad vitandum scandalum vel diffamationem alicujus. - 2° Minus malum quam sacrilega communio videtur esse ha?c infamatio peccatoris, aut etiam minus malum est dare huic peccatori petenti hostiam non consecratam. - 3° Quid putandum est de antiqua quadam consuetudine dandi corpus Christi suspectis de crimine ad criminis manifestationem ?

i Hesponsio communis distinguit inter peccatores publicos et peccatores occultos.

Sunt igitur tres conclusiones :

1" Peccatoribus publicis evidentia facti vel juris (sive publice, sive occulte petant) deneganda est communio sacramentalis extra mortis articulum. Supponitur quod tunc in articulo mortis pseniteant ut dicitur in fine corp. art.

Hoc explicatione indiget: peccatores dicuntur publici aut evidentia facti, v. g. publici usurarii, vel. publici raptores; aut evidentia juris, per aliquod judicium ecclesiasticum, vel saculare. Ratio est data a S. Cypriano citato in corp. art.: esset profanatio sanctissimi sacramenti sec. illud Domini citatum in 1" diff . : « Nolite sanctum dare canibus » (cf. ad l<nn),

In Codice Juris Canonici, a" 855 legitur: « Arcendi sunt ab Eucharistia publice indigni, quales sunt excommunicati, interdicti, manir festoque infames, nisi de eorum pcenitentia et emendatione constet et publico scandalo prius satisfacerint ».

Sed attente considerandum est quid sit proprie peccator publicus cui deneganda est communio; sic dicitur, non is pracise cujus peccatum est aut fuit publicum, sed alio duplici sensu, ut constat ex Codice Juris canonici et etiam ex textu S. Thomas: 1° est is cujus status peccaminosus est publicus, ut publici usurarii, publici raptores, ut dicit S. Thomas, excommunicati, interdicti, manifesto infames, ut dicit Codex Juris; id est, ut ait Billuart, est peccator de quo moraliter notorium est quod sit in statu peccati, puta, quia pergit in crimine, vel nulla apparet aut prasumitur pcenitentia. - 2" modo dicitur peccator publicus, in ordine ad privationem communionis, is qui. licet legitime confessus et justificatus, nondum tamen sic vitam emendavit, ut scan-

15 GAMHO0O-LAQ8ANOI. De BUCliartSllH.

Db sancta communionk dalum publicum, ex enormitate et infamia criminum secutum, reparaverit. Hi sunt qui referuntur in rituali romano: « Excommunicati, interdicti, manifeste infames. ut meretrices, coneubinarii, fceneratores, magi, sortelegi, blasphemi et alii ejus generis peccatores ».

Propter alia igitur peccata communia, etsi publica, non deneganda est communio, saltem inconsulto episcopo; quia per confessionem et per ipsam communionem reparatur scandahim ex his peccatis communibus sequi natum.

2» concl.: Peccatoribus occultis publice petentibus danda est Eucharistia.

Ratio est quia quilibet baptizatus jus habet ad accedendum ad dominicam mensam, et non potest ei jus suum tolli, nisi pro aliqua causa manifesta. Sic Christus non denegavit communionem Judse. (Sec. traditionalem opinionem Judas corpus Christi accepit sacramentaliter) cf. infra, q. 81, a. 2.

Aliis verbis, ut dicit S. Thomas ad !*#: «occulta non possunt publwe puniri, sed sunt judicio divino reservanda » .

Insuper hoc convenit propter tranquillitatem Ecclesia? et societatis civilis, ex impotentia probandi crimen occultum. - Codex Juris, can. 855, dicit: « Occultos peccatores minister non repellat, si publice petant et sine scandalo ipsos prceterire nequeat ».

3" Potest tamen sacerdos qui crimen cognoscit, occulte monere peccatorem occultum, vel etiam in publico generaliter omnes, ne ad mensam Domini accedant, antequam de peccatis pceniteant et Ecclesia; reconcilientur.

Ad 2«™; respondetur huic difficultati : minus malum quam sacrilega communio est diffamatio peccatoris occulti; ergo melius est eum diffamare denegando ei communionem; vel dari potest ei hostia non consecrata.

Respondet S. Th.: «nullus debet peccatum mortale committere, ut alium liberet a peccato ». Et in casu sacerdos denegans communionem peccatori occulto, publice petenti, peccaret mortaliter.

Insuper « hostia non consecrata nullo modo debet dari loco consecrata, quia sacerdos hoc faciens, quantum in se est, facit idololatrare illos qui credunt esse hostiam consecratam, sive alios prasentes, sive etiam ipsum sumentem ». Ita Augustinus et decreta Ecclesiie, speciatim decretum Innocentii m, lib. m, tit. 47, cap. 7 citatum a Faucher.

Ad 3'"n in fine, S. Thomas notat contra quamdam antiquam consuetudinem:

« Nullo modo corpus Christi debet dari alicui suspecto de crimine. quasi ad examinationem » seO. ut manifestet crimen suum occultum, potiusquam faciat communionem sacrilegam. Ratio ibidem datur immediate antea, scil.: « Gravius videretur (quam occultatio criminis), si in hoc sacramento, quod est institutum ad remedium salutis, aliquis

Ejusque conditionibus incurreret judicium mortis ». Unde ut dicit Stephanus papa, ibid. cilatus: « Occulta et incognita illi sunt relinquenda qui solus novit corda liliorum hominum ».

Dubium: An communio sit deneganda peccatoribus occultis, non publice sed occulte petentibus.

Respondetur affirmative in Codicem Juris can., n" 855, § 2 : « Occultos peccatores, si occulte petant et eos non emendatos agnoverit, minister repellat ».

Chapter 41 of 84