Skip to the text

Sectio 7, art. 3: UTRUM PECCATOR. SUMENS CORPUS CHRISTI

SACRAMENTALITER, PECCET

Status qucestionis: Videtur quod non 1" quia peccatores tangentes corpus Christi sub specie propria non peccabant, imo salvabantur; 2" quia hoc sacramentum est medicina, qua; datur infirmis ad salutem; 3" quia hoc sacramentum est de maximis bonis, quibus nemo male ulitur; 4° peccator videndo et adorando Eucharistiam non peccat, quare peccaret eam manducando? 5° Insuper possumus esse in peccato mortali et hoc non scire, secundum illud Pauli : « Nihil mihi conscius sum, sed non in hoc justificatus sum ». Unde nemo vellet sese exponere periculo peccandi, sumendo Eucharistiam, si omnino ad communionem requireretur status gratise.

De sancta communione

RespoMiotamen est affirmativa et est de fide: Qui, cum conscientia peccah mortalis, Eucharistiam recipit, grave peccatum sacrilegii committit.

1° Probatur hoc esse de fide ex testimonio S. Pauli, I Cor., XI, 29: « Qui manducat et bibit indigne, judicium sibi manducat et bibit »; id est condemnationem; scil. fit reus corporis Domini, ut ibidem dicitur, quasi ipsum rursus crucifigeret; unde addit S. Paulus: « Probet autem seipsum homo ».

Cf. Concilium Tridentinum Denz. 893: « Si quis dixerit solam fidem esse sufficientem praparationem ad sumendum sanctissimse Eucharistia; sacramentum, a. s. Et, ne tantum sacramentum indigne atque ideo in mortem et condemnationem sumatur, statuit atque declarat ipsa sancta Synodus, illis, quos conscientia peccati mortalis gravat, quantumcumque etiam se contritos existiment, habita copia confessoris necessario prasmittendam esse confessionem sacramentalem ,

« Si vero, urgente neeessitate, sacerdos absque prajvia confessione ceiebravent, quamprimum confiteatur , Denz. 880.

In capitulo correlativo, concilium Tridentinum Denz. 880, citat verba S. Pauli: « Probet autem seipsum homo >, et addit: « Ecclesiastica autem consuetudo declarat, eam probationem necessariam esse ut nullus sibi conscius mortalis peccati, quantumvis sibi contritus videatur aSd"ePd™a,SaCramentaH COnfe9Si0ne' ad 30nCtaM ******

2° Probatur ratume tlteologica: Ha;c ratio evolvit id quod dictum est supra q. 79, a. 3: « spiritualem cibum non debet sumere nisi vivens ,

  • Quicumque hoc sacramentum sumit, ex hoc ipso significat se esse unitum et incorporatum Christo.

— Atqui hasc incorporatio fit per fidem vivam, quam nullus habet cum peecato mortali.

  • Ergo qui cum conscientia peccati mortalis hoc saeramentum sumit, falsitatem committit in re maxima et sacrilegium.

hm, li*tl haDenS caritatem non P°test recipere caritatis augmentum, et falsitatem committit, quia sese prsbet ac si esset in statu gratias augenda et est in statu mortis. (Cf. supra q. 79, a. 1 et 3).

Hoc argumentum ostendit quod contritio exigitur per prsceptum non solum ecclesiasticum, aed per prsceptum divinum.

Insuper jus saltem ecclesiasticum expressum in Concilio Tridentino prescnbit confessionem sacramentalem, ut servetur id quod exigitur a jure divmo, scil. quia per absolutionem sacramentalem attritus fit contritus. "

Aliquis tamen posset objicere contra pradictum argumentum: Ad Wt sacramenta vivorum suscipienda sufficit contritio sine confessione sacramentali, quare requiratur pro sumptione Eucharistia?

E.TUSQUE CONDITIONIBUS

Bespondelui: quia Eucharistia est perfectissimum omnium sacramentorum continens non solum gratiam, sed gratia; auctorem; ideo requirit digniorem dispositionem et majorem reverentiam.

Dubium: Quare praadictum peccatum mortale, sic commissum, sit proprie sacrilegium.

Bespondeiur: Quia sacrilegium est profanatio seu violatio rei sacras (II-II, q. 99, a. 1). Atqui finis communionis eucharistica? est major nnio cum Christo per caritatis augmentum, quod non obtinetur nisi jam habeatur status gratia*. Ergo ille qui conscius est peccati mortalis nequit obtinere effectum et finem communionis, eamque avertendo a suo fine, sacrilegium facit.

Hic est sensus majoris argumenti S. Thoma;: « Quicumque hoc sacramentum sumit, ex hoc ipso significat se esse Christo (jam) unitum » per caritatem nempe, et sacramentum sumit ad caritatis augmentum accipiendum.

Ad lum: E contrario peccatores tangentes Christum in propria specie, durante ejus vita terrestri, non ex hoc ipso significabant se esse Christo jam unitos. Sed eum tangebant ad sanationem accipiendam.

Ad 2um: Eucharistia est medicina confortativa danda convalescentibus, sic differt a baptismo et pcenitentia qua? dantur asgrotis, imo mortuis.

Ad 3um: Explicatur quomodo possumus male uti maximis bonis, seil. non quasi principiis mali usus, sed quasi objectis mali usus, sic nemo male utitur virtute tanquam principio mali usus, sed potest superbire de virtute, tanquam de objecto.

Ad 4um: A visione corporis Christi non prohibentur peccatores, quia per visum non accipitur ipsum corpus Christi, sed solum per manducationem.

Ad 5um: Solvitur difficultas qua; oritur ex hoc quod non possumus habere certitudinem absolutam quod sumus in statu gratia;, sec. illud S. Pauli: « Nihil enim conscius sum, sed non in hoc justificatus sum ».

S. Thomas respondet quod fidelis now sit sibi conscius peccati mortalis potest dupliciter contingere: scil. aut culpabiliter saltem indirecte, sic est sacrilegium saltem indirectum, sicut est voluntarium saltem indirectum, aut inculpabiliter, et tunc non est sacrilegium. Cf. litteram.

Sacrilegium indirectum potest provenire vel ex culpabili et gravi ignorantia legis quam homo deberet et posset cognoscere, vel ex gravi negligentia in examine conscientiw sum. Si vero negligentia ista est venialis, non est sacrilegium, nec impeditur saltem tenuissimum caritatis augmentum. q. 79, a. 8. - Imo aliquis attritus potest inculpabiliter sese aestimare contritum. Unde, ut tutius accedat ad sacram mensam, Ecclesia exigit absolutionem sacramentalem. Sic per absolutionem sacramentalem attritus fit contritus.

1212-1 DK SA.NCTA COMMUNIONE

Dublum: Utrum obligatio confes3ionis sacramentalis in casu sit juris ecclesiastici, an juris divini.

Respondetur: sec. plures auctores, ut S. Alphonsum item Billuart et multos alios, hsec obligatio est probabilius juris divini, prout quodammodo exprimitur in verbis S. Pauli: « Probet autem seipsum homo », et magis explicite proponitur ab Ecclesia in C. Trid.

Notandum est quod commentarium Cajetani in nostrum articulum non integraliter servatum est in editione S. Pii V, quia Cajetanus, qui scripsit ante C. Trid., non inclinabat ad opinionem eorum qui dicebant conscium peccati mortalis teneri sub gravi ad confessionem sacramentalem ante communionem, quando adest copia confessoris. Cajetanus dicebat tunc confessio est de consilio, non de prscepto sub gravi.

Chapter 40 of 84