Sectio 7, art. 7: UTRUM LICEAT QUOTIDIE HOC SACRAMENTUM SUMERE
Status qutBstionis- Qujestio de communione quotidiana aut saltem frequenti id est pluries in hebdomada, sape agitata est, prasertim tempore Jansenismi. (Cf. de hac re: Dict. Theol. Cath. art. E. Dublanchy, Communion eucharistique [frequente] . — P. Dudon S. J., Pour la communion frequente, Paris, 1921. — Ferreres, La communion frequente et quotidienne, Paris, 1907).
Cf. prasertim decreta S. Sedis, Denzinger, 881, sq. 944, 955, 1147, 1978, 1981, sq. 2137 sq., 2141, 2142.
Ad modum status qua;stionis videamus prius difficultates positas imtio articuli; quasdam renovaverunt Jansenistaj in sua propria sententia. Videtur quod non Iiceat quotidie sumere Eucharistiam, 1" quia repraisentat Passionem sicut baptismns, qui semel tantum recipitur; 2" quia Eucharistia figurabatur per agnum paschalem, qui non manducabatur nisi semel in anno, et semel in anno Ecclesia celebrat Passionem hebdomada sancta; 3" quia maxima reverentia debetur Eucharistiaj, et
Ejusque conditionibus assueta vilescunt; hsc objectio speciatim renovata est a Jansenistis; 4" si quotidie sumenda esset, quare non pluries in eadem die; 5° denique ex statutis Ecclesise fideles tenentur solum semel in anno communicare.
Schola Janseniana ad communionem frequentem ita eximias dispositiones exigebat, ut ha;c vkc possibilis evaderet fidelibus (cf. Antoine Arnauld in libro : De la frequente communion, 16431.
Verum est quod fuit etiam excessus contrarius; sic quidam, ut P. Pichon, S. J., Uesprit de Jesus Christ et de VEglise sur la commvr nion frequente, 1745, quotidianam communionem indiscriminaUm commendabant omnibus, qui in statu gratice versabantur. etsi nulla adhiberetur prasparatio aut gratiarum actio.
Imo Pinto et Vega dixerunt communionem quotidianarn jure divino esse prffiscriptam. (Cf. Ferreres, op. cit., n. 99 et 250).
Doctrinc, Ecclesica est: (Denz., Index, p. 34): Communio frequens etiam quotidiana omnibus qui cum recta mente accedunt, commendatur.
In Concilio Tridentino: Denz. 882 dicitur pro « omnibus et singulis qui christiano nomine censentur»: «Hac sacra mysteria corporis et sanguinis Christi ea fidei constantia et firmitate, ea animi devotione, ea pietate et cultu credant et venerentur, ut panem illum supersubstantialem (Mt., VI, 11) frequenter suscipere possint, et is vere eis sit anima: vita et perpetua sanitas mentis ». Ibidem: Denz. 944: « Optaret quidem sancta Synodus, ut in singulis Missis fideles adstantes uon solum spirituali affectu, sed sacramentali etiam Eucharistias perceptione communicarent, quo ad eos sanctissimi hujus sacrificii fructus ubenor proveniret ».
Item Catechismus Concilii Tridentini.
Innocentius XI, Denz. 1147, declarat quod ad judicium confessariorum pertinet decernere quid singulis permittendum est, et hoc documentum insistit in bona dispositione ac pietate requisita ad quotidianam communionem et redarguit asserentes quotidianam comumonem esse de jure divino.
Alexander VHI damnat de hac re duas propositiones Jansenistarum. Denz. 1312-1313.
Leo Xin, Denz. 1978, commendat communionem frequentem.
Pius X, Denz. 1981-1990, adhuc magis exhortat ad communionem frequentem, imo quotidianam, populum christianum, id est oranes fideles cujuslibet conditionis, « ita ut nemo, qui in statu gratim sit et cum recta piaque mente ad sacram mensam accedat, impediri ab ea possit» (1985).
Item 1986: « Recta autem mens in eo est, ut qui ad sacram mensam accedit, non usui aut vanitati aut humanis rationibus indulgeat, aed Dei pladto sutisfacere velit, ei arctius caritate conjungi ac divvno illo pMrmuco suis infirmitaiibus ac defectibus occurrere ».
L)E SANCTA COMMUNIONE
Item 1987: « Maxime expedit ut frequenti communione utentes venialibus peccatis, saltem plene deliberatis, eorumque affectu sint expertes; sufficit nihilominus, ut culpis mortalibus vacent, cum proposito, se nunquam in posterum peccaturos ». Commendatur prseparatio ad sacram communionem et gratiarum actio.
Item Pius X (Denz. 2137-2144) declarat quod « astas discretionis tum ad confessionem tum ad sacram communionem ea est, in qua puer incipit ratiocinari, hoc est circa septimum annum»; et n. 2142 dicit: « Post primam communionem iidem pueri ad sacram mensam ssepius accedant, et si fieri possit, etiam quotidie, prout Christus Jesus et mater Ecclesia desiderant ».
Item Codex juris, n. 863.
S. Thomas in corpore nostri articuli dat rationes theologicas consuetudinis Ecclesiaj, et inclinat ad communionem quotidianam commendandam omnibus qui sunt in statu gratise et accedunt ad sacram mensam cum « recta et pia intentione » ut dicet Pius X.
In hoc articulo sunt dua? conclusiones, ut vitetur omnis deviatio per excessum aut per defectum:
1» conclusio: Ex parte ipsius sacramenti, nt.Ve. est quotid.ip. ip.ium sumere, ut homo quotidie ejus fructum percipiat. Hoc corroboratur auctoritate Augustini (sed contra) qui dixit in libro de Verbis Domini serm. 28: « Iste panis quotidianus est, accipe quotidie, ut quotidie tibi prosit ». Item Pseudo-Ambrosius seu auctor libri de sacramentis citatus in corpore articuli : « qui semper pecco, debeo semper habere medicinam ». In hoc insistit Pius X.
2» conclusio: Ex parte sumentium, si alicjuis se quotidie ad hoc paratum inveniat (judicio confessarii), laudabile est quod quotidie sumat. Ita Augustinus: « Sic vive, ut quotidie merearis accipere ». Sed pr» multis, propter indispositionem corporis vel animse, hoc non est utile.
Hac ultima verba explicantur in responsionibus ad difficultates:
Ad l"m : Dum baptismus semel tantum recipitur, prout ab eo accipitur character et nativitas spiritualis, qua? est janua omnium sacramentorum, Eucharistia, quas characterem non imprimit, laudabibiliter sumitur quotidie, quia « quotidie homo indiget salutifera Christi virtute »; et quia « est cibus spiritualis, unde, sicut cibus corporalis quotidie sumitur, ita et hoc sacramentum quotidie sumere laudabile est ».
Ita dicet Pius X.
Ad 2um: Agnus paschalis offerebatur semel in anno, quia pramgurabat cruentam passionem Christi, quas semel evenit; « sed in hoc sacramento traditur nobis memoriale passionis Christi pcr modum cibi, qui quoiklie sumilur ».
Ejusque conditionibus
Ad 3"'" respondetur objectioni renovats postea a Jansenistis, scil. « propter reverentiam Eucharistiaj, non est quotidie sumenda » quia assueta vilescunt.
Respondet sanctus Thomas : « Ex amore provocatur desiderium sumendi, ex timore filiali autem consurgit humilitas reverendi. Et ideo ulrumque pertinet ad reverentiam hujus sacramenti, et quod quotidie sumatur et quod aliquando abstineatur... Amor tamen et spes prmferuntur timori ».
Ad 5"™: S. Thomas notat quod « in primitiva Ecclesia, quando magna vigebat devotio fidei christianse, statutum fuit ut quotidie fideles communicarent, ut dicit papa Anacletus. Postmodum vero, diminuto fidei fervore, Fabianus papa prsescripsit saltem ter in anno; et postmodum Innocentius m, saltem semel in anno... Consulitur tamen omnibus diebus dominicis esse communicandum ».
Unde doctrina exposita a S. Thoma inclinat ad id quod statutum est a Pio X. S. Bonaventura videtur magis exigere quoad dispositiones requisitas ad communionem frequentem.
Aliquis posset dicere, sed nunc non est major devotio, quam in prsecedentibus sa:eulis: ergo non convenit tam commendare quotidianam communionem.
Ad hoc respondetur: non est major devotio in massa hominum et etiam christianorum, qui saspe nequidem missam die dominica audiunt.. Sed, in ccetu fidelium qui quotidie ad missam veniunt, est sufficiens devotio ut quotidie communionem accipiant. Et hic pusillus grex debet compensare iniquitatem multorum.
Forsitan ita erit in fine temporum, quando, ut legitur apud Matth. XXIV, 12: « abundavit iniquitas, refrigescet caritas multorum ». Tunc forte multi non amplius venient ad sacram mensam, sed illi qui ad eam venient, quotidie venient et cum magno fervore.
Notandum est quod sancti generaliter commendaverunt communionem quotidianam, exhortando fideles ut sese digne prajparent ad eam sec. verbum Augustini citatum: « Stc vive ut quotidie merearis accipere ». Ita auctor Imit. Christi 1. IV, c. 3: Quod utile est sajpe communicare, c. 10 quod sacra communio de facili non est reliquenda, et c. 11 Legerc c. 3, n. 2.
Ita S. Vincentius a Paulo multum impugnavit doctrinam Jansenistarum de hac re; dum plures theologi venenum superbia? hujusce doctrinai non videbant, ipse S. Vincentius hoc vidit pra^sertim ex hoc signo quod Jansenista; avertebant fideles a pane eucharistico suscipiendo.
Citari possunt ut testimonium traditionis contra Jansenismum, Hueculo XVIII regula formulatae a S. Alphonso: Communio semel ia
Dk sancta communionk hebdomada consulitur his qui habitualiter vitant peccatum mortale. — Communio frequens consulitur iis qui vitant habitualiter peccata venialia plene deliberata. — Communio quotidiana consulitur iis qui solum ex fragilitate peccant venialiter sine deliberatione.
Quoad commentarium Cajetani in nostro articulo aliquid notandum est. Cajetanus sic explicat verba Augustini : « Sic vive, ut quotidie merearis accipere », id est, inquit, ut quotidiana communione vita spiritualis nostra semper augeatur... per augmentum gratite: « quoniam, inquit Cajetanus, per totum tempus prcesentis vitce, sumus in statu augmenti»; sumus enim viatores, velut pueri vel adolescentes qui nondum pervenerunt ad staturam vel aetatem perfectam, et qui proinde alimento specialiter indigent, non solum ad conservationem vitse, sicut adulti, sed ad augmentum vita;.
Unde addit Cajetanus: « Propter quod crebro aut quotidie celebrantes discutiant in seipsis fructum prajterita; celebrationis ». Ex sequentibus verbis apparet quod Cajetanus retinet suam specialem opinionem enuntiatam q. 79 a. 1. Sed abstrahendo ab hac speciali opinione, verum est quod quaalibet communio deberet augere in nobis caritatem. Imo qualibet communio deberet esse substantialiter ferventior quam praacedens.
De conditionibus ferventis communionis. (Cf. Imitatio J. Christi, 1. IV, c. 13, 14, 17).
Conditiones ista; reduci possunt ad unam, nempe ad famem Encharistiw scil. ad vivum ejus desiderium, procedens simul a firma fide de prasentia reali, a spe viva et ab ardente caritate, necnon a vera et solida pietate. Sic anima convenienter accedit ad sacrum convivium, « mens impletur gratia, et futurce glorke nobis pignus datur ». Etiam in hoc sensu dicitur: « Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur ».
Sicut enim alimentum ordinarium eo magis suum effectum producii quo magis esurimus, ita alimentum spirituale. Item, sicut fornax ignis eo magis nos calefacit, quo magis ad eam appropinquamus, ita Christus prasens in Eucharistia est velut fornax ardens caritatis, et eo magis auget amorem Dei in animabus, quo magis generose ad eum accedunt.
Aht. XI.— UTHUM LICEAT CESSARE OMNINO A COMMUNIONE
Respondetur negative: quia ut vidimus hoc sacramentum est de necessitate salutis, in quantum sine voto saltem implicito percipiendi hoc sacramentum, non potest homini esse salus.
— Atqui frustra esset votum nisi impleretur quando opportunitas adest. Ergo etiam ex mandato Domini non licet cessare omnino a communione.
Ejusque conditionibus 235
Ex prajcepto autem Ecclesia; debemus recipere Eucharistiam saltem semel in anno, scil. in Pascha.
Responsio ad lum potest afferri contra Jansenistas: « non potest esse laudabilis humilitas si contra prajceptum Domini et Ecclesite aliquis abstineat ».
Chapter 44 of 84