Sectio 7, art. 9: UTHUM CHRISTUS JUDAE DEDERIT CORPUS SUUM
Status qucosHonis: Videtur quod non, quia Jesus cognoscebat Judam esse peccatorem.
Attamen respondetur affirmative, et haee responsio communis est apud scholasticos et apud Patres, excepto sancto Hilario. Affirmant quidem S. Chrysostomus (sed contra), sanctus Hieronymus, sanctus Augustinus (ad 3«™), sanctus Cyrillus, sanctus Leo, Dionysius et alii. Cf. Voste qui defendit exegetice hanc sententiam traditionalem » Colligitur ex sacra Scriptura (quamvis aliqui exegeta? dicant Judam egressum esse ante institutionem Eucharistia?). Etenim juxta Matthaeum XXVI, 27, Jesus dixit discipulis: « accipite et bibite ex eo omnes », et sanctus Marcus addit (XIV, 23) « et biberunt ex eo omnes ». Apud Lucam. XXH, 21, post consecrationem calicis dicitur : « Verumtamen ecce manus tradentis me mecum est in mensa ». Ergo tunc aderat Judas.
Aliqui dixerunt quod agitur de Eucharistia quando dicitur apud Joannem XJH, 26: « Et cum Jesus intinxisset panem, dedit Judse Simonis Iscariote. Et post buccelam, introivit in eum Satanas... et Judas continuo exivit ». Sed S. Thomas ad 3um post Augustinum dicit: « sine dubio Judas sub pane intincto corpus Christi non sumpsit sed simplicem panem ». Jam antea Dominus distribuerat omnibus discipulis suis sacramentum corporis et sanguinis sui, sicut Lucas narrat; ita S. Augustinus in Joannem, XIH, 26 (tract. 62).
In corpore articuli S. Thomas ostendit quod conveniens fuit Christum Judm dedisse suum corpus.
S. Hilarius credidit hoc esse inconveniens propter malitiam Juda; quam Jesus non ignorabat. Ipse enim Jesus antea pracepit: Nolite sanctum dare canibus.
S. Thomas hanc conclusionem sancti Hilarii negat, quia Judas erat adhuc peccator occultus. Conveniebat ergo quod Christus dederit Juda; corpus suum; Christus ut Deus potuisset quidem ei denegare sacramentum, sed tunc Christus agebat ut homo.
Unde dicit S. Thomas: « sed quia Christus debuit nobis esse exemplum justitiae, non conveniebat ejus magisterio ut Judam occultum peccatorem, sine accusatore et evidenti probatione, ab aliorum communione separaret; ne per hoc daretur exemplum pralatis Ecclesia; similia faciendi ». Ad lum, ad 2"m.
i J. M. Voste, Studia Joannea, p. 329-250, ed. 2«, Romse 1930 et De PasMonr et morte Jesu, 1937; App. p. 65-68.
USUS EST SACRAMENTO EUCHARISTLE q. 81 art. 3.
Chapter 46 of 84