Skip to the text

Liber II, Epistola 5

Ad Felicem Episcopum Messanensem.

Basilicam, percepta prius legitima et secura dote, consecrandam.

Gregorius Felici episcopo Messanensi.

Januarius subdiaconus Ecclesiae Messanensis petitoria nobis insinuatione suggessit, quae habetur in subditis, in civitate Messanensi basilicam se pro sua devotione fundasse, quam in honorem sancti Stephani et Pancratii, atque Eupli desiderat consecrari. Et ideo, frater charissime, si in tuae dioecesis civitatis jure consistit, et nullum corpus ibidem constat humatum, percepta primitus donatione legitima, id est a praesentis anni tributis liberos fiscalibus solidos decem, et reliqua de substantia sua sibi tantummodo usumfructum retineat. Quae omnia diligenter inquire; et si eorum quae offeruntur redituum quantitas, vel quae tempore mortis reliquerint, sartis 572 tectis, et luminaribus, necnon alimoniis servientium annua possunt praestatione sufficere, reipsa munificentia sit gestis municipalibus alligata. Quod si haec quae diximus per sollicitudinem tuam impleta non fuerint, de propria substantia quanti interfuerit utilitati Ecclesiae te vel haeredes tuos satisfacturum esse non dubites. His igitur procuratis, benedictio optata proveniat. Nec ante dedicationis munus impertias, quam superius comprehensus fuerit ordo donationis impletus, enuntiaturus ex more nihil illic conditoris juri ulterius jam deberi, nisi processionis gratia, quae Christianis omnibus in commune debetur. Sanctuaria vero suscepta sui cum reverentia collocabis.

Chapter 90 of 846