Liber II, Epistola 13
Ad Importunum Episcopum Attellanum.
Suffraganeum episcopum monet de presbytero a se, ut in quadam dioecesis illius ecclesia proesit, deputato.
Gregorius Importuno episcopo Attellano.
Ea quae provide disponuntur, fraternitatem tuam credimus libenter amplecti. Et quia ecclesiam sanctae Mariae Campisonis in tua parochia positam, presbytero vacare cognovimus, praesentium portitorem Dominicum presbyterum 578 in eadem ecclesia ut praeesse debeat, nos certum est deputasse. Ideoque fraternitas tua ei emolumenta ejusdem ecclesiae faciat sine cunctatione praestari, et decimae fructus indictionis, qui jam percepti sunt, praedicto viro fac sine mora restitui, quatenus ejusdem ecclesiae utilitates, cujus emolumenta consequitur, Deo adjutore, sollicite valeat procurare.
Chapter 98 of 846