Skip to the text

Liber II, Epistola 12

Ad Castorium Episcopum Ariminensem.

De oratorio sanctae crucis consecrando.

Gregorius Castorio episcopo de Arimino.

Timothea illustris femina petitoria nobis insinuatione suggessit, quod habetur in subditis, intra civitatem Ariminensem in loco juris sui oratorium se pro sua devotione fundasse, quod in honorem sanctae crucis desiderat consecrari. Et ideo, frater charissime, si in tuae civitatis jure memorata constructio consistit, et nullum corpus 577 ibidem constat humatum esse, percepta primitus donatione legitima, id est totius facultatis ejus, excepta familia, mobilium vel immobilium seque moventium unciis octo, retento sibi usufructuario diebus vitae suae, gestisque municipalibus alligata, praedictum oratorium absque missis publicis solemniter consecrabis, ita ut in eodem loco nec futuris temporibus baptisterium construatur, nec presbyterum constituas cardinalem. Et si missas forte maluerit fieri ibi, a dilectione tua presbyterum noverit postulandum, quatenus nihil aliud a quolibet alio sacerdote ullatenus praesumatur. Sanctuaria vero suscepta sui cum reverentia collocabis

Chapter 97 of 846