Skip to the text

Liber II, Epistola 7

Ad Maximianum Episcopum Syracusanum.

Vices suas in Sicilia gerat, reservatis tamen majoribus causis.

Gregorius Maximiano episcopo Syracusano.

Mandata coelestia efficacius gerimus, si nostra cum fratribus onera partiamur. Proinde super cunctas Siciliae Ecclesias reverendissimum te virum Maximianum fratrem et coepiscopum nostrum vice sedis apostolicae ministrare decernimus, ut quisquis illic religionis habitu censetur, fraternitati tuae ex nostra auctoritate subjaceat, quatenus eis non sit necessarium post haec pro parvulis ad nos causis tanta maris spatia transmeando pervenire. Sed si qua fortasse difficilia existunt, quae fraternitatis tuae judicio nequaquam dirimi possint, haec solummodo nostrum judicium flagitent, ut sublevati de minimis, in causis majoribus efficacius occupemur. Quas videlicet vices non loco, sed personae tribuimus, quia ex transacta in te vita didicimus quid etiam de subsequenti tua conversatione praesumamus. Mense Decembri, indictione decima. (Cf. Joan. Diac. t. III, c. 25).

Chapter 92 of 846