Liber II, Epistola 8
Ad Candidum Episcopum.
Ne aegrotanti Clerico consueta negentur stipendia.
Gregorius Candido episcopo de urbe veteri.
Cum percussio corporalis (Grat. q. 1, c. 2), utrum pro purgatione, an pro vindicta contingat, Dei in hoc 574 judicium ignoratur, non debet a nobis addi flagellatis afflictio, ne nos culpae, quod absit, offensa respiciat. Et quia praesentium lator Calumniosus pro hac percussione quam sustinet consueta sibi commoda ab Ecclesia vestra asserit negari, idcirco fraternitatem tuam praesentibus hortamur epistolis quatenus nil eum ad percipienda quae consueta sunt, haec aegritudo debeat impedire, quia diversis in Ecclesia militantibus, varia, sicut nosti, saepe contingit infirmitas. Et si hoc fuerint exemplo deterriti, nullus de caetero qui Ecclesiae militet poterit inveniri, sed secundum loci ejus ordinem quaeque ei, si sanus esset, poterant ministrari, de ipsa exiguitate, quae Ecclesiae potest accedere, fraternitas tua divini contemplatione judicii aegrotanti praebere non desinat, quatenus in hujus rei administratione ad eleemosynam potius videaris quae sunt consueta exsolvendo convertere. (Vide sup. l. I, ep. 12; Cf. Joan. Diac. l. IV, c. 33.).
Chapter 93 of 846