Liber II, Epistola 9
Ad Neapolitanos.
Paulum experiantur diutius; humili charitate ipsi jungantur; quem tandem, si fructum animarum fecerit, atque ita Deus inspiret, episcopum obtinebunt.
Gregorius ordini et plebi consistenti Neapoli.
Quale de Paulo fratre et coepiscopo nostro habeat charitas vestra judicium, directa a vobis relatio patefecit. Quem quoniam ita estis in paucis diebus experti, ut eum cardinalem habere desideretis episcopum, gratulamur. Sed quia summis in rebus citum non oportet esse consilium, et nos quid fiendum sit matura subinde, Christo adjuvante, deliberatione disponimus, et vobis melius tractu temporis qualem se exhibeat innotescit. Ideoque, filii dilectissimi, praedicto viro, si eum vere diligitis, obedite, devotisque ad eum mentibus occursione pacifica convenite, quatenus ita 575 vos ad alterutrum dilectio mutuae charitatis astringat, ut inimicus saeviendo circumvolans in nullo vestrum viam nanciscatur ad dissociandam unanimitatem qua subrepat. Praefatum quoque episcopum dum fructum animarum, quem desideramus, Deo nostro, ipso quoque suffragante, facere senserimus, quidquid post haec de ejus persona vestroque desiderio cordi nostro inspiratio divina ministraverit, faciemus.
Chapter 94 of 846