Skip to the text

Liber II, Epistola 11

Ad Nepesinos.

De Leontio illuc transmisso, ut ei obediant.

Gregorius clero, ordini, et plebi consistenti Nepae.

Leontio viro clarissimo praesentium portitori curam sollicitudinemque civitatis injunximus, ut in cunctis invigilans, quae ad utilitatem vestram, vel Reipublicae pertinere dignoscet, ipse disponat. Ideoque dilectionem vestram scriptis praesentibus admonemus, quatenus ei exhibere obedientiam in omnibus debeatis, nec quisquam vestrum eum pro vestra utilitate tractantem existimet contemnendum: quia quisquis incongrue ordinationi ejus restiterit, nostrae resultare dispositioni cognoscetur. Quicunque vero eum in iis, quae supra retulimus, audierit, nos audiet. Si quis autem, quod non credimus, eum post hanc admonitionem nostram contemnendum putaverit, ad suum procul dubio sciat pertinere periculum.

Chapter 96 of 846