Skip to the text

Liber II, Epistola 17

Ad Paulinum Episcopum.

In Liparitana Ecclesia resideat, Taurianensem vero opportuno tempore visitet.

Gregorius Paulino episcopo.

Scire te volumus quia Maximiano fratri et coepiscopo nostro scripsimus ut fraternitatem tuam Ecclesiae Liparitanae ex nostra auctoritate praeesse constituat. Cui te modis omnibus obedire necesse est, ejusque te Ecclesiae utilitatibus praecipimus decenter insistere, et quaeque ejus commoditatibus agnoveris oportere, te volumus sine cunctatione peragere. Ecclesiam vero Taurianensem, quoties opportunum tempus credideris, visitabis. Ita ergo fraternitas tua haec omnia implere festinet, ut et sui praesentia Liparitanam salubriter disponat Ecclesiam, et visitationis studio Taurianensem Ecclesiam congregare et fovere non desinat. Data mense Martio, indictione decima.

Chapter 102 of 846