Skip to the text

Liber II, Epistola 21

Ad Jobinum Illyrici Praefectum.

Vastatam a barbaris provinciam ejus regimine recreari gaudet. Patrimonii rectorem commendat. Natali episcopo ne opem contra justitiam ferat hortatur.

Gregorius Jobino praefecto Illyrici

Licet ad reddenda paternae charitatis officia, hostilitate itineribus occupatis, raritas portitorum impediat, quoties tamen occasio inciderit, excellentiam vestram non desistimus scriptis discurrentibus visitare, quatenus quorum aspectum praesentium videre non possumus, eos aliquatenus scriptis valeamus alternantibus intueri. Gaudemus itaque quod eminentiae vestrae regimine afflictae Dominus voluit provinciae consulere, ut quam ex una parte flagello barbaricae vastationis ulcerat, hanc ex alia per eminentiam vestram, quasi per superductam salutem curet. Largitam ergo vobis dignitatem ex solo munere donantis attendite, et ex ipsa concessi regiminis administratione Conditorem vestrum erga vos placabiliorem facite; 585 quatenus cum ipse quod largitus est meritis bonorum operum, ad suam viderit gloriam revocari, et in hac vos vita clariores efficiat, et praemia vobis regni coelestis concedat. Praesentium igitur latorem, quem illuc pro ipsa exigui patrimonioli administratione direximus, vestrae excellentiae commendamus. Nos enim charitatis vestrae connexi vinculo Dominum petimus, quo sic actus vestros in hac vita dirigat, ut ipsorum merito ad aeterna vos regna perducat. Natali autem fratri et coepiscopo nostro in nullo Gloria vestra opem contra justitiam ferat, quia tanto necesse est ut canonicae ultionis vindictam sentiat, quanto et ipsam regulam canonicam ignorat.

Chapter 106 of 846