Liber II, Epistola 29
Ad Maurilium et Vitalianum.
Ariulphum, si Romam pergat, a tergo insequantur.
Gregorius Maurilio et Vitaliano magistris militum.
Gloriae vestrae suscipientes epistolas Deo gratias egimus, quia de salute vestra cognovimus et de sollicitudine vestra multum gavisi sumus, et mox ea quae scripsistis parata fuerunt. Sed Aldio vir magnificus post adventum hominum vestrorum nobis scripsit quia in proximo jam Ariulphus esset, et timuimus ne milites qui ad vos diriguntur in manus ejus inciderent. Tamen et hic, in quantum Deus adjuverit, contra eum filius noster gloriosus magister militum 591 se paravit. Sed et gloria vestra, si huc perexierit ipse hostis, quomodo consuevistis, cum auxilio Dei a dorso ejus quod potestis perficite. Speramus enim in omnipotentis Dei virtute, et in ipsius beati Petri apostolorum principis, in cujus ille natali sanguinem effundere desiderat, quia ipsum sibi contrarium sine mora inveniet.
Chapter 114 of 846