Liber II, Epistola 33
Ad Justinum Praetorem.
Ut, deposita omni suspicione, Leoni episcopo a falsis criminationibus plenissime purgato charitatem omnem et congruam reverentiam exhibeat.
Gregorius Justino praetori.
Habet hoc proprium antiqui hostis invidia, ut quos in pravorum actuum perpetrationem, Deo sibi resistente, decipere non valet, opiniones eorum 597 falsa ad praesens simulando dilaceret. Quoniam igitur quaedam contra sacerdotale propositum de Leone fratre et coepiscopo nostro sinister rumor asperserat, utrum vera essent districta diutius fecimus inquisitione perquiri, et nullam in eo de iis quae dicta fuerant culpam invenimus. Sed ne quid videretur omissum, aut nostro potuisset dubium cordi remanere, ad beati Petri sacratissimum corpus districta eum ex abundanti fecimus sacramenta praebere. Quibus praestitis, magna sumus exsultatione gavisi, quod hujuscemodi experimento innocentia ejus evidenter enituit. Pro qua re gloria vestra praedictum virum cum omni charitate suscipiat, et reverentiam ei, qualem sacerdoti decet, exhibeat, nec quaedam cordibus remaneat de iis quae sunt jam purgata dubietas. Sed ita suprascripto vos episcopo devotissime oportet in omnibus adhaerere, ut congrue decenterque Deum in ejus persona cujus minister est videamini honorare. (Vide sup. l. I, ep. 2.)
Chapter 118 of 846