Liber II, Epistola 39
Ad Clerum, Ordinem, et Plebem Crotonae.
Ut Joanni episcopo visitatori obediant, atque idoneum sibi postulent sacerdotem.
Gregorius clero, ordini et plebi consistenti Crotonae.
Vestri antistitis obitum cognoscentes, curae nobis fuit destitutae Ecclesiae visitationem fratri et coepiscopo nostro Joanni solemniter delegare. Cui dedimus in mandatis ut nihil de provectionibus clericorum, reditu, ornatu, ministeriisque a quoquam usurpari patiatur. Cujus vos assiduis adhortationibus obedire convenit, quatenus in ecclesiastico officio sacerdos exquiratur qui et a venerandis canonibus nulla discrepet ratione. Qui dum fuerit postulatus, cum solemnitate decreti omnium subscriptionibus roborati, et visitatoris pagina prosequente, ad nos veniat ordinandus, provisuri ante omnia ne cujuslibet vitae vel meriti laicam personam praesumatis eligere. Nam non solum talem ad episcopatus apicem 602 nulla ratione provehendum, verum etiam vos nullis intercessionibus veniam promereri posse cognoscite; sed omnes quos ex vobis de laica persona aspirasse constiterit, ab officio et a communione alienos faciendos procul dubio noveritis. (Cf. Joan. Diac. t. III, c. 22.)
Chapter 124 of 846