Skip to the text

Liber II, Epistola 34

Ad Maximianum Episcopum Syracusanum.

Eusebium abbatem, quem imprudenter afflixerat, consoletur.

Gregorius Maximiano episcopo Syracusano.

Frequenter me admonuisse vos recolo ut in proferenda sententia esse praecipites nullatenus deberetis. Et nunc ecce cognovi quia reverendissimum virum abbatem Eusebium commota furore vestra fraternitas excommunicavit. Quod ego valde miratus sum, ut non antiqua ejus conversatio, non aetas longa, non aegritudo diuturna ab ira vestrum animum flecteret. Quilibet enim in eo fuerit excessus, ipsa aegritudinis afflictio ei debuit pro flagello sufficere. Quem enim divina disciplina conterit, ei humana flagella addi superfluum fuit. Sed fortasse ideo excedere in tali persona permissus es, ut cautior in vilioribus fias, et diu trutines, cum aliquem per sententiam ferire disponis. Eumdem tamen praefatum virum quanto furore exasperasti, tanta nunc dulcedine consolare, quia valde injustum est, 598 ut qui te plus amaverunt, ipsi te sine causa atrociorem contra se sentiant.

Chapter 119 of 846