Skip to the text

Liber II, Epistola 42

Ad Luminosum Abbatem.

Scribit omnia gravamina a monasterio illius ablata, ut ibi divinum opus summa tranquillitate ac devotione peragatur.

Gregorius Luminoso abbati monasterii sancti Thomae de Arimino.

Petitionem tuam congregationisque tuae libenter suscepimus, secundum statuta Patrum jurisque formam tuis precibus accommodantes effectum. Castorio siquidem fratri et coepiscopo nostro, nostra praeceptione transmissa ei epistola successoribus ejus, et a te monasterioque tuo cunctam laesionis funditus abstulimus facultatem; ut nec ultra in vestro versetur gravamine, nec monasterii res describantur, nec publica illic debeat esse processio; illa videlicet ei jurisdictione relicta, ut in defuncti abbatis locum alium quem dignum communis consensus congregationis elegerit debeat ordinare. His autem ita perfectis, in 605 Dei opere estote solliciti, et assidue operam orationi date, ne non videatur magis vobis quaesita mentis in oratione securitas, sed male, quod absit, degentibus episcopalis evitata districtio.

Chapter 127 of 846