Skip to the text

Liber II, Epistola 24

Ad Maximianum Episcopum Syracusanum.

Ut laudatum a Felice presbyterum diligenter examinet, eumque Romam, si episcopatu dignum perspexerit, mittat.

Gregorius Maximiano episcopo Syracusano.

Felix vir consularis, praesentium lator, edocuit nos. esse quemdam in illis partibus presbyterum, qui ad episcopatus ordinem provehi vitae merito dignus appareat. Hunc ergo fraternitas tua coram se deduci faciat, eumque, sicut certus sum, propter animae periculum diligenter examinet. Quem si ad hunc gradum provehi dignum esse perspexerit, ad nos studeat destinare, ut eum, disponente Deo, loco cui praeviderimus, possimus ordinare pastorem. Praesentium vero latorem Felicem virum consularem chartularium, salva fraternitati tuae justitia, commendamus, quatenus in iis quae juste poposcerit, fraternum invenire possit affectum. (Cf. Joan. Diac. lib. I, c. 13.)

Chapter 109 of 846