Liber II, Epistola 32
Ad Petrum Subdiaconum Siciliae.
De patrimonii regimine plurima praecipit, in quibus elucent justitia, religio, prudentia, et liberalis erga egenos animus; familiaris quoque in Petrum dilectio facile advertitur.
Gregorius Petro subdiacono Siciliae.
Indicante mihi Romano defensore, cognovi quia monasterium ancillarum Dei quod est in fundo Monotheo, ab Ecclesia nostra de Villa nova, de fundo juris sui violentiam pertulit, qui eidem monasterio dicitur dimissus. Quod si ita est, experientia tua eis et fundum restituat, et ejusdem fundi de duabus quas exegisti indictionibus pensiones restituat. Quia autem multi Judaeorum in missis Ecclesiae commanent, volo ut si qui ex eis Christiani voluerint fieri, aliquantum eis pensi relaxetur, quatenus isto beneficio provocati, tali desiderio et alii assurgant.
Vaccae autem quae jam sunt aetate steriles, vel boves masculi qui omnino inutiles esse videntur, vendi debent, ut saltem eorum pretium ad aliquam utilitatem crescat. Greges vero equarum quas valde inutiliter habemus, omnes volo distrahi, et tantummodo quadringentas juniores servari ad fetum, ex quibus quadringentis singulis conductoribus singulae condonari debent, quatenus ex ipsis annis singulis aliquid reddant, quia durum est valde ut sexaginta solidos pastoribus expendamus, et sexaginta denarios ex eisdem gregibus non habeamus. Ita ergo experientia tua faciat, ut alia per conductores omnes, sicut diximus, partiantur, alia distrahe, et in nummum redige. Pastores vero ipsos per possessiones ordina, ut ex cultura terrae ferre aliquid utilitatis possint. Aeramenta vero omnia quae vel in Syracusis, vel in Panormo, juris ecclesiastici esse possunt, distrahenda sunt priusquam ipsa vetustate funditus pereant.
593 Veniente autem fratre Cyriaco servo Dei Romam, de illo subtiliter requisivi si cum tua conscientia fuerit de accipiendo praemio in causa mulieris cujusdam locutus. Quod idem frater ita se dicit, te referente, cognovisse, quia ex te immissus est, ut quis esset ad conferendum praemium immissor probaret. Quod ego credidi, moxque eum in gratiam familiariter recepi, coram populo et clero eum perduxi, presbyterium ei auxi, in loco superiori inter defensores posui, collaudans coram omnibus fidem ejus, quia ita se in obsequio tuo fideliter gesserit, quem idcirco ad te celeriter retransmisi. Quia vero multum festinas, et ego quamvis aegrotus videre te desidero, quem ipse in omnibus probatum habes, loco tuo in Syracusana parte derelinque, et ipse ad me venire festina, ut, si omnipotenti Deo placuerit, communi consilio pertractemus utrum ipse illuc reverti, an alter in loco tuo illic debeat ordinari. Benenatum vero notarium pariter transmisi, ut in Panormitana parte locum tuum in patrimonio, quoadusque omnipotens Deus ordinet quod ei placuerit, ipse conservet.
Romanum de levitate sua vehementer increpavi, quia sicut nunc reperi, in xenodochio quod tenuit magis suis utilitatibus quam mercedibus occupatus fuit. Et ideo si fortasse tibi visum fuerit, loco tuo ipsum relinque. Vide quemadmodum eum terrendo et admonendo praemunias, ut sciat se circa rusticos pie et sollicite agere, et circa extraneos et urbanos se in omnibus mutatum et strenuum exhibere. Ego tamen haec loquens, nullam personam eligo, sed tuo hoc judicio derelinquo. In Panormitana autem parte loci servatorem tui me sufficit elegisse. Et videre volo quod ipse in Syracusana parte provideris. Veniens autem, pecunias et ornamenta de Antonini parte vel substantia tecum defer. Pensiones quoque nonae et decimae indictionis, quas exegisti, et rationes omnes pariter deporta. Stude, si Deo placuerit, ut in hanc urbem ante natalem beati Cypriani transeas, ne ex signo quod 594 diebus istis mari semper imminet, quod absit, aliquod periculum possit evenire.
Praeterea cognoscas quia pro eo quod Pretiosum Dei servum non pro gravi culpa graviter adversatus sum, eumque a me tristem amaricatumque repuli, non leviter in mea cogitatione mordear. Et scripsi domno episcopo ut eum transmittere debuisset, si vellet, sed omnino noluit. Quem contristare ego nec debeo nec possum, quia in causis Dei occupatus, consolatione fulciri debet, non amaritudine deprimi. Idem vero Pretiosus, sicut audio, omnino contristatur quod ad me non revertitur. Ego vero domnum episcopum, ut dixi, contristare non possum, qui eum non vult dimittere, et inter utrosque anceps maneo. Tu ergo, si quidem in parvo corpusculo majorem sapientiam habes, eamdem causam ita dispone, ut et mea voluntas fiat, et domnus episcopus non contristetur. Quem tamen si leviter contristari videris, omnino exinde nihil loquaris. Aegre tamen tuli quod domnum Eusebium excommunicavit, virum tantae aetatis, et tantae aegritudinis. Unde necesse est ut eidem domno episcopo secrete dicas, quatenus in proferendis sententiis praeceps non sit, quia causae quae per sententiam decidendae sunt, necesse est ut prius studiosa et frequentissima consideratione mensurentur. (Vide ep. 34.)
Venientibus scribonibus, qui sicut audio jam illic tirones colligunt, loci tui servatori deputa, ut parum aliquid xenii offerat, quatenus sibi eos placabiles reddat. Sed et officio praetoris, prius quam venias, aliquid secundum antiquam consuetudinem tribue, per manus tamen illius quem dimittis, ut ei gratiam eorum concilies. Ne et nos omnino eis inhumani esse videamur, ea quae danda per praeceptum singulis quibusque personis vel monasteriis tuae experientiae injunxi, loci servatoribus tuis praecipe, ut per omnia impleant. Haec vero auxiliante Domino cum veneris, qualiter disponenda sunt, pertractabimus. Trecentos vero solidos quos per te pauperibus direxi, eorum arbitrio non arbitror committendos. 595 Illa ergo de singulis locis et personis impleant.
Ante vero hoc tempus jam scripsisse memini, ut legata quae ex tenore Antonini defensoris a nobis debentur, monasteriis vel aliis, prout statutum fuit, solverentur. Et quare nescio tua experientia hoc implere tardaverit. Proinde volumus ut pro portione nostra ex pecuniis Ecclesiae eadem legata impleas, ut cum ad me veneris, illic contra te gemitum pauperum non relinquas; cautiones vero quae in ejusdem Antonini substantia sunt inventae, pariter defer.
Cognovi autem, Romano referente, quia moriens uxor Redempti unam concham argenteam nudis verbis dixerit venundari et libertis suis dari, scutellam quoque argenteam monasterio cuidam reliquerit; in quibus utrisque voluntatem ejus per omnia volumus impleri, ne ex rebus minimis peccata majora capiamus.
Fratre autem Mariniano abbate indicante, cognovi quia fabrica in praetoriano monasterio nec ad medietatem quidem adhuc perducta est. Ex qua re quid aliud quam fervorem tuae experientiae collaudemus? Sed vel nunc admonitus excitare, et, quantum potes, in ejusdem monasterii constructione te exhibe. Ego nihil dari eis in expensis dixi, non autem monasterium de eis fabricare prohibui. Sed ita fac ut ei quem loco tuo Panormi dimiseris modis omnibus injungas quatenus expensis et annona ecclesiastica hoc idem monasterium construat, et ad me privati abbatis querela non redeat.
Praeterea cognovi quod quasdam res vel plures fundorum alieni juris esse cognoscis, sed, pro quorumdam obtestatione vel metu, hominibus suis restituere formides. Qui si veraciter Christianus esses, plus Dei judicium quam voces hominum formidares. Attende quia ego te quoque hac de re indesinenter admoneo. Quod si implere neglexeris, etiam meas voces contra te in testimonium habebis
Si vero de laicis Deum timentibus inveneris ut tonsurari debeant, et actionarii sub rectore fieri, omnino libenter fero. Quibus necesse est ut etiam epistolae transmittantur.
De causa vero filii Commissi scholastici consuluisti, et non sunt legibus justa quae repetit: utilitatem pauperum gravare nolumus, sed pro eo 596 quod se hic fatigavit, quinquaginta solidos ei dare te volumus, quos tuis certum est rationibus imputari. In causa vero Prochisi quas expensas de rebus Ecclesiae fecisti, aut illic de pensione redituum tuum ejus tibi satisfacito, aut si certe ipsi reditus minime ad recompensandum sufficiant, hic necesse est ut a diacono hoc recipiatur. De Gelasio autem subdiacono loqui aliquid non praesumas, quia scelus illius usque ad finem vitae gravissima poenitentia indiget.
Praeterea unum nobis caballum miserum, et quinque bonos asinos transmisisti. Caballum illum sedere non possum, quia miser est; illos autem bonos sedere non possum, quia asini sunt. Sed petimus ut si nos continere disponitis, aliquid nobis condignum deferatis. Eusebio autem abbati dare te volumus auri solidos centum, quos tuis certum est rationibus imputari. Cognovimus autem Sisinnium qui judex Samnii fuit, gravi inopia in Sicilia laborare, cui volumus XX decimatos vini et quatuor solidos annuos debeas ministrare. Anastasius autem religiosus juxta Panormitanam civitatem dicitur habitare in oratorio sanctae Agnae, cui dari volumus auri solidos sex. Matri autem Urbici praepositi dari volumus solidos sex, qui tuis rationibus imputabuntur. De Honoratae vero ancillae Dei causa hoc mihi videtur, ut omnem substantiam quae constat quia ante tempus episcopatus Joannis episcopi Laurinensis fuit, veniens tecum deferas. Eadem vero ancilla Dei cum filio suo veniat, ut nos cum ea loqui, et quod Deo placitum fuerit facere debeamus. Codicem autem Heptatici de substantia Antonini dari volumus in monasterio praetoriano, reliquos tecum deferri.
Chapter 117 of 846