Skip to the text

Liber II, Epistola 22

Ad Universos Episcopos Illyrici.

Joannis episcopi ordinationem confirmat.

Gregorius universis episcopis per Illyricum.

Et nobis confert de sollicitudine vestra laetitiam, et fraternitatem vestram de sua reddit ordinatione securam, si antiquae consuetudinis ordo servatur. Quia ergo ex epistolis quas ad nos per Maximianum presbyterum et Andream diaconum direxistis, in persona Joannis fratris et coepiscopi nostri consensum omnium vestrum et serenissimi principis convenisse cognovimus voluntatem, magna nos exsultatio habuit talem, Deo auctore, ad sacerdotii officium fuisse provectum, qui dignus cunctorum est electionis judicio comprobatus. Proinde juxta postulationis vestrae desiderium, praedictum fratrem et coepiscopum nostrum, in eo in quo est sacerdotii ordine constitutus, nostri assensus auctoritate firmamus, ratamque nos ejus consecrationem habere, dirigentes pallium, indicamus. Cui quoniam juxta morem nostras vices commisimus peragendas, ideo fraternitatem vestram necessario praevidimus adhortandam, quatenus ei in his quae ad ordinem ecclesiasticum rectitudinemque pertinent disciplinae, sive in aliis quibus canonum decreta non obstant, parere nullo modo differatis, ut charitatem vestram sincero eum judicio elegisse exhibita valeat obedientia declarare. (Vide sup. lib. I, ep. 45, indict. 9; et inf. ep. 23.)

Chapter 107 of 846