Liber II, Epistola 31
Ad Cunctos Milites Neapolitanos.
De obedientia Constantio tribuno exhibenda.
Gregorius universis militibus Neapolitanis.
Summa militiae laus inter alia bona merita haec est, obedientiam sanctae reipublicae utilitatibus exhibere, quodque sibi utiliter imperatum 592 fuerit, obtemperare; sicut et nunc devotionem vestram fecisse didicimus, quae epistolis nostris, quibus magnificum virum Constantium tribunum custodiae civitatis deputavimus praeesse, paruit, et congruam militaris devotionis obedientiam demonstravit. Unde scriptis vos praesentibus curavimus admonendos, uti praedicto viro magnifico tribuno, sicut et fecistis, omnem debeatis pro serenissimorum dominorum utilitate vel conservanda civitate obedientiam exhibere, quatenus quidquid a vobis hactenus bene gestum agnoscitur, per praesentis temporis vigilantiam ac sollicitudinem augmentetis.
Chapter 116 of 846