Skip to the text

Liber IX, Epistola 6

Ad Januarium Caralitanum Episcopum.

Occupatam a Petro recens baptizato synagogam Judaeis restituendam; hos ad fidem non cogendos. Conciliandos inter se hostium metu civium animos, ac muniendam fortius civitatem.

Gregorius Januario episcopo Caralitano

Judaei de civitate vestra huc venientes questi nobis sunt quod synagogam eorum quae Caralis sita est, 930 Petrus qui ex eorum superstitione ad Christianae fidei cultum Deo volente perductus est, adhibitis sibi quibusdam indisciplinatis, sequenti die baptismatis sui, hoc est Dominico in ipsa festivitate paschali, cum gravi scandalo sine vestra occupaverit voluntate, atque imaginem illic genitricis Dei Dominique nostri, et venerandam crucem, et birrum album, quo de fonte resurgens indutus fuerat, posuisset. De qua re et filiorum nostrorum Eupaterii gloriosi magistri militum, atque magnifici pii in Domino praesidis, aliorumque nobilium civitatis vestrae ad nos haec eadem scripta attestantia cucurrerunt. Qui etiam adjecerunt a vobis hoc praesensum, et praedictum Petrum ne hoc auderet fuisse prohibitum. Quod cognoscentes, omnino laudavimus, quia sicut revera bonum decuit sacerdotem nil fieri unde justa esset reprehensio voluistis. Sed quia per hoc quod minime vos in his quae prave acta sunt miscuistis, displicere vobis quod factum est demonstrastis; considerantes hac de re vestrae voluntatis intentum, ac magis judicium, his hortamur affatibus, ut sublata exinde cum ea qua dignum est veneratione imagine atque cruce, debeatis quod violenter ablatum est reformare; quia sicut legalis definitio Judaeos novas non patitur erigere synagogas, ita quoque eos sine inquietudine veteres habere permittit. Ne ergo supra dictus Petrus, vel alii qui ei in hac indisciplinationis pravitate praebuere solatium sive consensum, hoc zelo fidei se fecisse respondeant, ut per hoc quasi eis necessitas fieret convertendi, admonendi sunt atque scire debent quia hac circa eos temperantia magis utendum est, ut trabatur ab eis velle non reniti, non ut adducantur inviti, quia scriptum est: Voluntarie sacrificabo tibi (Psal. LVIII, 8) ; et: Ex voluntate mea confitebor illi (Psal. XXVII, 7) . Sanctitas ergo vestra gratiam inter civitatis suae habitatores, adhibitis sibi filiis suis, quibus una vobiscum haec displicent, sacerdotali adhortatione, sicut eam decet, studeat facere, quia hoc maxime tempore quando de hoste formido est, divisum habere populum non debetis. Quia vero non minorem de vobis quam de nobis sollicitudinem gerimus, hoc quoque pariter indicandum curavimus, quod finita hac pace Agilulphus Langobardorum rex pacem non faciet. Unde necesse est ut fraternitas vestra, dum licet, civitatem suam vel alia loca fortius muniri provideat, atque immineat ut abundanter in eis condita procurentur, quatenus dum hostis illuc Deo sibi irato accesserit, non inveniat quod laedat, sed confusus abscedat. Sed et nos pro vobis quantum possumus cogitamus, et iis quorum interest, ut 931 se ad obsistendum Deo auctore praeparare debeant, imminemus, quia sicut vos nostras tribulationes vestras attenditis, ita quoque nos vestras afflictiones nostras similiter reputamus.

Chapter 463 of 846