Skip to the text

Liber IX, Epistola 10

Ad Marinianum Ravennatem Episcopum.

Capritanae insulae ordinet episcopum, nisi Joannes, ab ipso admonitus, ad Ecclesiae unitatem et ad propriam plebem revertatur. Maximi causam discutiat ac finiat, adhibito, si opus sit, Constantio Mediolanensi.

Gregorius Mariniano episcopo Ravennae.

Latores ad nos praesentium, viri clarissimi Vicedominus, atque Defensor venerunt, asserentes 935 quia in castello quod Novas dicitur episcopus quidam, Joannes nomine, de Pannoniis veniens fuerit constitutus, cui castello eorum insula, quae Capritana dicitur, erat quasi per dioecesim conjuncta. Adjungunt autem quod ab eodem violenter abstracto episcopo et expulso, alius illic fuerit ordinatus. De quo tamen hoc placuisse referunt, ut non in praedicto castro, sed in sua insula habitare debuisset. Qui dum illic cum eis degeret, in errore se schismatis detinere noluit, atque cum omni plebe sua excellentissimo filio nostro Callinico exarcho petitionem dedit, ut catholicae Ecclesiae cum omnibus qui cum ipso erant, sicut praediximus, uniri debuisset. Qui, ut aiunt, a schismaticis persuasus post semetipsum rediit, et nunc omnis ille populus qui in praedicta insula consistit sacerdotis protectione privatus est, quia dum sanctae Ecclesiae uniri desiderat, illum jam recipere non potest qui ad schismaticorum errorem reversus est, et petunt sibi ordinari alium debere. Sed nos quia cuncta necesse est districte ac subtiliter perscrutari, hoc ordinandum esse praevidimus, ut fraternitas tua ad eumdem episcopum mittat, eumque reverti ad Ecclesiae catholicae unitatem et ad propriam plebem admoneat. Qui si admonitus redire contempserit, grex Dei decipi non debet in errore pastoris. Et idcirco sanctitas tua illic episcopum ordinet, eamdemque insulam in sua dioecesi habeat, quousque ad fidem catholicam Histrici episcopi revertantur; ut et unicuique Ecclesiae suae dioeceseos jura serventur, et destituto a pastore populo non desit protectio et cura regiminis. In his tamen omnibus fraternitatem tuam decet sollicite vigilare, ut plebs eadem quae ad Ecclesiam venit studiosius admoneatur, quatenus constanter in sua reversione fixa sit, ne vagis cogitationibus in erroris iterum foveam relabatur. Excellentissimum vero exarchum petere studeat, ut haec ipsa suis suggestionibus piissimis imperatorum auribus innotescat, quia quamvis jussio quae ad eum delata est subrepta esse videatur, non tamen in ea jussione ei praeceptum est ut volentes ad Ecclesiam redire non permittat, sed ut invitos hoc interim tempore minime compellat. Hujus ergo causae ordinationem in suam curam praedictus filius noster suscipiat, quatenus suis responsis agat ut quidquid ordinaverit dubium non fiat. Quod tamen et nos communi filio Anatolio scripsimus, ut haec piissimis principibus subtiliter innotescat.

Excellentissimi filii mei domni Callinici exarchi 936 assidue et importune pro persona Maximi scripta suscepi. Cujus importunitate victus, nihil habui quod amplius facere debuissem, nisi ut ejusdem Maximi causam tuae fraternitati committerem. Si igitur ad fraternitatem vestram venerit idem Maximus, deducatur et Honoratus ejus Ecclesiae archidiaconus, ut cognoscat sanctitas tua si recte ordinatus est, si in simoniacam haeresim lapsus non est, si ei de criminibus corporalibus nihil obviavit, si se non cognovit excommunicatum quando missas facere praesumpsit; et quidquid sub timore Dei tibi visum fuerit, decerne, ut nos dispositioni tuae consensum Deo auctore praebeamus. Si autem tuam fraternitatem suspectam praedictus filius noster habuerit, etiam reverendissimus vir frater noster Constantius Mediolanensis episcopus Ravennam veniat, tecum resideat, et de eadem causa pariter decernite; et quod utrisque vobis placuerit, mihi placiturum esse certum tenete. Sicut enim obstinati esse humilibus non debemus, ita districti existere superbis debemus. Vestra ergo fraternitas sicut in Scripturae sacrae paginis didicit, quidquid justum perpenderit, in ejus negotio decernat.

Chapter 467 of 846