Skip to the text

Liber IX, Epistola 9

Ad Callinicum Italiae Exarchum.

Gaudet de schismaticis ad Ecclesiam redeuntibus. De hoc monendos imperatores. Id unum ab illis vetitum, ne schismatici ad unitatem compellantur. Conqueritur de majore domus Callinici. Hunc rogat ne Justinum schismaticum deinceps in consilium vocet.

Gregorius Callinico exarcho Italiae.

Inter haec quod mihi de Sclavis victorias nuntiastis, magna me laetitia relevatum esse cognoscite quod latores praesentium, de Capritana insula unitati sanctae Ecclesiae conjungi festinantes, ad beatum Petrum apostolorum principem ab excellentia vestra transmissi sunt. In hoc enim contra hostes vestros amplius praevaletis, si eos quos Dei esse hostes agnoscitis sub jugum veri Domini revocatis; tantoque vestras causas apud homines fortiter agitis, quanto Dei causas in hominibus sincera ac devota mente feceritis.

Quod autem exemplar jussionis quae ad vos pro schismaticorum defensione transmissa est, mihi ostendi voluistis, pensare sollicite dulcissima mihi vestra excellentia debuit, quia quamvis jussio ipsa 934 subrepta est, non tamen in ea vobis praeceptum est ut venientes ad unitatem Ecclesiae repellatis, sed ut venire nolentes hoc incerto tempore minime compellatis. Unde necesse est ut haec ipsa piissimis imperatoribus nostris suggerere festine debeatis, quatenus cognoscant quod eorum temporibus schimatici cum omnipotentis Dei solatio et labore vestro sua sponte reverti festinant. Quae autem de insulae Capritanae ordinatione decreverim, per reverendissimum fratrem et coepiscopum nostrum Marinianum vestra excellentia agnoscet. Illud vero cognoscite quia me non modice contristavit quod major domus vestrae qui petitionem episcopi volentis reverti suscepit, eam se perdidisse professus est, et postmodum ab adversariis Ecclesiae tenebatur. Quod ego non negligentia, sed venalitate ejus factum arbitror. Unde miror quia in eo culpam hanc minime vestra excellentia vindicavit. Sed tamen quia hoc miratus sum, memetipsum citius reprehendi. Nam ubi domnus Justinus consilium praebet, qui pacem cum catholica Ecclesia non habet, ibi non possunt haeretici addici.

Praeterea sancti Petri apostolorum principis natalitium diem in Romana civitate vos facere velle perhibetis. Et oramus omnipotentem Dominum ut sua vos misericordia protegat, et vota vestra implere concedat. Sed praedictus vir eloquentissimus, peto ut simul veniat; qui si non venerit, a vestris obsequiis recedat. Vel certe si vestra excellentia fortasse emergentibus causis venire nequiverit, ipse aut sanctae Ecclesiae unitati communicet, aut peto ut vestrorum consiliorum particeps non sit. Bonum enim virum audio, si pessimi non esset erroris. De causa vero Maximi, quia importunitatem dulcedinis vestrae jam ferre non possumus, quid decrevimus, Castorio notario suggerente cognoscetis. (Cf. Joan. Diac. l. III, c. 44).

Chapter 466 of 846