Liber IX, Epistola 13
Ad Joannem Syracusanum Episcopum.
Ecclesiae ejus actores, cum Felice, absque dilatione, judices eligant.
Gregorius Joanni episcopo Syracusano.
Felix vir memorandus suis nobis epistolis questus est fraternitatis vestrae actionarios possessiones quas tenuerat illicite et contra juris ordinem pervasisse, petens ablata sibi restitui, et se cum eis, si tamen causam voluerint dicere, paratum esse in judicio sine aliqua dilatione consistere. Quod si ita est, quia quid legalis ratio habeat non nescitis, oportet ut, omni mora postposita, actores vestrae Ecclesiae deputetis, ut cum eo debeant eligere cognitores, qui tam imminentis quam principalis rei quaestionem cognoscere valeant et finire; ne si qualibet occasione dilatum fuerit, et ipse pati praejudicium, et partes Ecclesiae non habere justitiam videantur. Ita ergo agite ut sub omni celeritate judicium eligatur. 942 Nam nos sic causas Ecclesiae vestrae fieri volumus, ut nec dispendium contra aequitatem sustineat, nec ad vestram possit aliquid invidiam sustinere.
Chapter 470 of 846