Skip to the text

Liber IX, Epistola 14

Ad Felicem in Sicilia.

Se ad Joannem episcopum scripsisse, ut actores Ecclesiae suae deputet, qui cum Felice ipso sine mora judicium subeant.

Gregorius Felici in Sicilia.

Susceptis magnitudinis vestrae epistolis, contristati sumus quod ab actoribus Ecclesiae Syracusanae quasdam possessiones, quas vos tenuisse dicitis, occupatas irrationabiliter indicastis. Sed credimus quia hoc ad fratris et coepiscopi nostri Joannis notitiam non pervenit. Nam absolute poterat, cognita veritate, si quid illicite factum est, emendari. Et ideo quia legali provisione decretum est tam imminentis quam principalis rei causam in uno eodemque judicio cognosci, nec nos contra inauditam partem aliquid possumus definire, praedicto fratri nostro scripsimus ut actores Ecclesiae suae deputare debeat, qui vobiscum sine mora electorum possint subire judicium; ne aut vos res vestras sine cognitione, sicut querelam facitis, amittere, aut pars altera videatur praejudicium sustinere. Gloria ergo vestra nullas in eligendos judices difficultates interserat, vel differat ad causam accedere. Nam omnino de supradicti fratris et coepiscopi nostri moribus certi sumus quia facere quidquid rationis ordo exegerit non recuset.

Chapter 471 of 846