Skip to the text

Liber IX, Epistola 20

Ad Petrum in Sicilia.

Romano Syracusani patrimonii regimen adeunti auxilium ferat.

Gregorius Petro Siciliensi.

Scientes devotionis affectum paternis commendationibus ampliari, necesse est ut ea 945 quae agere vos sponte confidimus, gloriae vestrae in his favorem nostris augere epistolis festinemus. Indicamus itaque Romano defensori latori praesentium, patrimonium Ecclesiae nostrae, quod in Syracusanis, Catinensibus, et vicinis locis noscitur esse constitutum, Dei protegente gratia, credidisse. Et propterea salutantes paterno affectu, petimus ut vestra eum fovere providentia debeatis, atque ei in omnibus vestrum, sicut de vobis confidimus, auxilium commodetis; ut dum in gloriae vestrae solatio vel favore subsidium consolationis habuerit, et vos qualem circa nos charitatem geritis, manifestius ostendatis, et nos voluntati vestrae respondere, dum necesse fuerit, per omnia festinemus.

Chapter 477 of 846