Liber IX, Epistola 19
Ad Syracusani Patrimonii Colonos.
Ut obediant Romano defensori.
Gregorius colonis patrimonii Syracusani.
Cognoscatis volo quia ad sollicitudinem vos defensoris nostri dispositio nostra pertinere constituit. Et ideo praecipimus ut ea quae vobis peragenda pro utilitatibus ecclesiasticis praeviderit et injunxerit, sine aliqua debeatis difficultate obedire. Cui talem dedimus potestatem, ut eos qui inobedientes vel attentaverint contumaces existere districta ultione corripiat. Pariterque illi demandavimus ut mancipia quae foris latitant, vel a quoquam aliqui fines invasi sunt, sollicitudinis suae instantia jure ecclesiastico revocare non differat. Noveritis etenim cum periculo suo fuisse commonitum, ut nullam aliquando violentiam rebus alienis vel raptum qualibet excusatione facere praesumat.
Chapter 476 of 846