Liber IX, Epistola 17
Ad Demetrianum et Valerianum.
Statuit ne impensa in illorum redemptionem Ecclesiae pecunia ab illis aliquando repetatur.
Gregorius Demetriano et Valeriano clericis Firmanis.
Et sacrorum canonum (Grat. 12, q. 2, c. 15) statuta et legalis permittit auctoritas, licite res ecclesiasticas in redemptionem captivorum impendi. Et ideo quia edocti a vobis sumus, ante annos fere decem et octo, virum reverendissimum quondam Fabium episcopum Ecclesiae Firmanae pro redemptione vestra ac patris vestri Passivi, fratris et coepiscopi nostri, tunc vero clerici, necnon matris vestrae libras undecim argenti de eadem Ecclesia hostibus impendisse, atque vos ex hoc quamdam habere formidinem ne hoc quod datum est a vobis quolibet tempore repetatur: hujus praecepti auctoritate suspicionem vestram praevidimus auferendam, constituentes nullam vos exinde haeredesque vestros quolibet tempore repetitionis molestiam sustinere, nec a quoquam vobis aliquam objici quaestionem, quia ratio aequitatis exposcit, 944 ut quod studio pietatis impensum est, ad redemptorum onus vel afflictionem non debeat pertinere. (Vide sup. ep. 16.)
Chapter 474 of 846