Liber IX, Epistola 16
Ad Serenum Anconitanum Episcopum.
Severum diaconum suum de restituendo Firmanae Ecclesiae argento admoneat.
Gregorius Sereno episcopo Anconitano.
Vir reverendissimus Passivus, frater et coepiscopus noster, adveniens indicavit argentum Ecclesiae suae a decessore suo Fabio apud Serenum diaconum tuum pro temporis qualitate esse depositum. Cujus parte aliqua restituta, partem apud eum asserit rejacere, et restituere eam quadam excusatione differre. Proinde his fraternitatem tuam hortamur affatibus ut eum admonere studeat, quatenus quae accepit sine contentione restituat. Aut si forte ab ejus restitutione aliqua se excusari ratione confidit, necesse est ut inter eum et actores Firmanae Ecclesiae, una cum Armenio fratre et coepiscopo nostro cognoscere debeatis, et, subtiliter veritate discussa, ita huic causae finem imponere, ut nec ante dictus diaconus pati praejudicium, nec praefata injustedamnum videatur Ecclesia sustinere.
Chapter 473 of 846