1. De fervida exhortatione ad virtutes
Ee), Enovamini autem spiritu mentis s e vestrae: ait beatus Paulus apoj NS stolus. Solent boni religiosi habere devota exercitia: quibus ad spiritualem profectum et virtutis amorem cotidie excitentur. Tales secretum to petunt: et tumultus fugiunt populares. Vitam suam sollicite discutiunt; et si in aliquo offenderint: mox illud digna contritione purgare nituntur. Vigilant circa cogitationes suas; et quibus affectionibus moventur animadvertunt: atque contra evagationem cordis frequenti oratione ac sacrae lectionis meditatione se muniunt et dicunt. Viam iniquitatis amove a me: et de lege tua miserere mei. Necesse est enim cor in diversa rapi, et vitiis repente sordidari: quod internis ac devotis exercitiis non insistit. Omnium exercitiorum primum -et utile magis ad purgationem mentis est, passiones vitiosrum agnoscere: et remedia eorum a Deo cum gemitu et lacrimis postulare. Nam pauperes aegroti et vulneribus corporis afflicti: luctuosis precibus opem curationis a transeuntibus sedule petunt. Misericors autem et pius Dominus non despiciet orationem contriti spiritus: pro aeterna salute gementis. Habeas igitur exercitia tuae conversationi congrua: quae te instruant, renovent, et accendant. Non debent haec privata excludere communia; sed ad ea te promptiorem magis reddere: ut in nullo detrimentum internae pacis incurras. Quod si ab inceptis tuis occasione aliqua impediris: quantocius vales, stude ad te ipsum habere recursum. Frequenter etiam tuum inspice libellum: ut clarius tibi innotescat internus profectus tuus sive defectus. Secundum datam tibi gratiam: praeforma tuae in- Stitutionis normam. Nemo melius instruitur ad omne bonum, quam Spiritu sancto intus agente: cuius unctionem mitis et humilis facilius promeretur. Sapientis est ordinare vitam suam: et 3 debitum actibus suis imponere finem.
Oportet etiam convenientia media in- CNC CNCY CN CCN ELON LOND LOND ZONES) quirere: quibus ad principale perveniatur intentum. Plus proficit una determinata actio sapientis: quam magna occupatio stulti. Qui importune et inconsiderate agit facile offendit: et dolebit ipse offensus. Qui autem matura utitur providentia: de salubri semper fine gaudebit. Esto memor propriae fragilitatis, etiam dum bene tibi successerit: et altum de te sapere noli. Est qui elatos humiliat, Deus malleus superborum.
Chapter 1 of 12