8. De beneplacito Dei et confidentia in aduersis habenda
Omni igitur re facienda intus vel foris, beneplacitum Dei perquire: et eius honorem maiorem omnibus utilitatibus tuis praepone. Dum triste aliquid adversumque occurrerit: ne paveas repentino timore; sed ad Dominum humiliter confuge: qui non deserit sperantes in se. Nam de se praesumentes Deus humiliat: et confundit in sua astutia confidentes. Omnes electi adversis multis probati sunt, et cotidie probantur; ut in veritate humiliati, et purgati in praesenti : in futuro gloriosius exaltentur. Quando in aliquo excedis non concidat cor tuum:
Qex$3 LIBELLVS SPIRITVALIS EXERCITII Zs nec desperes consuetudine prava vel subita commotione devictus; sed agnosce reatum tuum, confitereque delictum: proponens firmiter emendare et cavere de cetero prout oportet.
Praesumptuosus cito desperat in adversis; humilis vero contemptus et exprobratus magis in Deo confidit: oppressusque convalescit. Qui honores non. desiderat, nec propria commoda quaerit: securus et gaudens pergit ubique. Angustias patietur: quisquis terrena sectatur. Ex caritate fraterna et oboedientia sancta, relinque privata: et fac quae tibi senseris adversa. Omnia supplebit Dominus: et multo melius quam tu poteris cogitare. Si iniuria tibi fit: pensa quia bene meruisti. Libenter iniurias remitte a quocumque inflictas: ut Deus iterum tibi cunctas dimittat offensas. Cum audieris aliquem tibi durius loqui: noli contendere verbis austeris; sed patienter fer fratris infirma: et indisciplinatum doce ratione prudenti. Qui verbo non offendit: ille perfectus est vir: ait beatus Iacobus. Vtinam tot bona et sancta verba studeas proferre: quot prius vana dixisti. In recompensatione igitur levium nocentiumque verborum tace compunctus: vel loaoquere sollertiori modo praevisus.
CRNCI ICE IGA 9 LASHLOSHLOSHLOSD
Chapter 8 of 12