Skip to the text

5. De hora surgendi et officio divino

Via religiosus es idcirco altioribus XXX% sanctitatis studiis obligaris. Recedat igitur somnolentia ab oculis: torpor evanescat et mollities carnis. Virilem animum indue: ad divinum opus perge mature. Esto paratus ad singula quae noveris facienda: erit enim merces operi tuo magna et gloria infinita.

Cum fuerit hora surgendi ne tardes in lecto; sed assuesce surgere cito: et signa te sanctae crucis signaculo trino. Recordare verbi Domini Iesu discipulos excitantis. Surgite inquit vigilate et orate: ut non intretis in temptationem. Lege et Pauli verbum. Hora est iam nos de somno surgere: et aperti sunt oculi nostri surgere ad Christum.

Pulsato ad chorum signo, occurre tempestive cum primis: et loquere cum regibus sanctis. Hoc signum magni regis est: eamus, et inquiramus eum. Sta in choro cum metu et reverentia: et psalle nomini Domini altissime. Sis integre tibi collectus: ac Deo firmiter intentus. Diligenter ausculta Dei verba: quae ibi leguntur et cantantur. Noli taedio vinci:

CICC ICICI Apta LOS DLN DLENDLOSD sed coge corpus spiritui servire. Datur enim frequenter nova gratia devote psallenti. Si non ad primum oris tui sonum lectio sapit aut psalmus; expecta Domini gratiam: et persevera usque in finem.s Veniet incunctanter Dominus: et visitabit desideranter ad se clamantem. Tunc mirabitur et dilatabitur cor tuum: in omnibus quae audieris et legeris. Et scies quia multiplex eius lex; et beatus quem ipse docuerit testimonia sua: ad faciendum ea omni tempore cum diligentia magna.

Inclinationes et prostrationes, ac alias bonas consuetudines cum omni humilitate observa: quibus torpentia corda excitantur, ne dormitent prae taedio corpore lasso. Nam cuncta si debite agantur: ad meritum non exiguum computantur. Ipse Dominus noster Iesus Christus instante hora passionis suae: flexis genibus et vultu prostrato oravit ad Patrem. Sanctus quoque protomartyr Stephanus positis genibus: pro lapidantibus se supplicavit. Beatus Petrus apostolus, curvatis in ora- 2s tione genibus: viduam mortuam suscitavit. Maria Magdalena inclinans se et prospiciens in monumentum: vidit angelos sanctos. Stes ergo reverenter sicuti decet Christi servum; aut prosterne te ao humiliter uti oportet: nil praetereundo XSA LIBELLVS SPIRITVALIS EXERCITII Zex$9 quae sacra institutio iubet. Pigritiam in sedendo: etlevitatem in eundo vel stando, ubique devita. Modestiam, cum religiosa hilaritate prout religioso congruit: morisbus ostende. Ne autem distraharis ab astantibus, aut aliquid confuse ibi agentibus perturberis; respice coram te: et divinis sic fixe intende arcanis, ut non movearis diabolico instinctu ; cuius astutia saepe confusio fit et risus ex levi facto et modico tumultu: quod lamentandum est et omnimodis praecavendum. In loco sancto temere quicquam agere: impune non cedit. In praesentia Dei et isangelorum frequentia, nil praeter divina cogitare licet; nulla terrena pertractare decet: praecipue in horis et missis, ad devote canendum et silenter orandum deputatis.

Transiens per ecclesiam vel coemeterium: recordare obitus tui diem tibi ignotum. Intuere quoque sepulchra mortuorum; quos sequeris in brevi humo simili operiendus: et oblivioni tamquam mortuus a corde tradendus. Terra es, et in terram ibis: hominum pedibus mox conculcandus. Memento ultimi finis: ecce cuncta velut umbra declinant, et in interitum vadunt. oF GA S:9X539453 0 LOSOLOSDLEXDLEND

Chapter 5 of 12