Skip to the text

3. De elevatione et directione cordis ad deum

Opus externum: prius eleva cor SAX ad Deum. Quitquid boni feceris aoaut dixeris, non magni pendas: sed in- Q$:eX539X53e9X53 3 LOSDLOSOLESOLOSD utilem te servum veraciter reputabis. Offendit enim oculos divinae maiestatis : etiam levis elatio cordis. Vtinam unam saltem diem vel mediam fere horam: cum Deo integre expendas. Heu nimis in-s stabilis es et impurgatus: etiam ubi devotior esse deberes.

Opere finito aut horis persolutis gratias age de bene peractis: et de neglegentiis intercursis veniam flebiliter pete. Magna ablutio est delictorum: humilis veniae deprecatio coram Deo et angelis sanctis.

Ad singulas horas angelicam salutationem lege: aut quod facile te recolligat cum Deo et citius inflammet. Qui non is colligit mecum inquit Iesus: dispergit. Et qui non est mecum intus collectus: contra me est vagando in externis. Hic enim pronior est ad malum, infirmiorque ad resistendum: quia intima sua reliquit et Deum. Nomen Iesu et Mariae crebro in ore, semper in corde: pro solacio primo. In extremis senties: quantum profuit amor Iesu internus. Sanctorum quoque nomina: cum omni reverentia invoca et honora. Mira devotorum experimenta: fidem praebent verbis ostensis: Nec pigeat dicere aliqua suffragia: cum festum agitur in ecclesia sancta. Homo tristis et gravatus: ad amicos accedit sibi magis fideles.

Et tu ergo ad Deisanctos humiliter accede:

QX$3 LIBELLVS SPIRITVALIS EXERCITII Zex9 et cum bona fiducia necessitatem tuam precando revela. Licet enim modo in magna sint gloria: fuerunt tamen aliquando in miseria nostra. Norunt ergo smiseris caritate pleni, plenius misereri. Sive intus sis sive foras transieris: anima tua in manibus tuis semper. Nec propositi tui hodierni obliviscaris: quod heu nimis cito per incuriam perit. Oculi tui super vias tuas: quia ubique insidiae hostis maligni ad capiendum animas vagas.

Chapter 3 of 12