Skip to the text

12. De virtute sanctae oboedientiae

Erem via ad caelum est stare in oboedientia; et vivere sub disciplina: nec propria uti libertate. Qui perfecte se subicit homini propter Deum; dabit ei Dominus gratiam specialem in praesenti: et exaltabit eum in gloria sanctorum. Tam diu erit lis in homine: quam diu manserit in propria voluntate. Deus sufficiens est causa et ratio: ad oboedienisdum praelatis nostris. Multo tutius est oboedire: quam praecipere. Cito erit in pace: qui cito se subicit et oboedit. Vir oboediens loquitur victorias ait sapiens: et qui recalcitrat stimulum patietur et cadet. Si vita alicuius praelati non est ita perfecta et laudabilis sicut status et ordo requirit; tu tamen benefacis oboediendo in bono: quia non ab homine, sed a Deo praemium accipies. Disce praesentem quem habes patienter ferre: ut mitius feras sequentem. Si hunc non haberes: forsitan duriorem sustinebis. Oportet te unum habere nec pro tuo libitu invenies aliquem: etiam si plures KCNC CNC ON CY CNS CAEL ONS LOND LOND ZONES) fueris perscrutatus. Bonus discipulus tam malum magistrum non habuit: quin ei in bonum cessit quod humiliter obtemperavit. Exemplo igitur Christi et sanctorum eius studeas simpliciter ets pure oboedire; propter Christum, propter conscientiam et bonam famam: propter pacem cordis, et aeternae vitae gloriam promerendam. Nemo tam quiete vivit, nemo tam secure moritur: sicut verus oboediens, et in omnibus Deo et hominibus subiectus.

EXPLICIT LIBELLVS SPIRITVALIS EXERCITII.

Chapter 12 of 12