Skip to the text

4. De custodia cellae et sensuum exteriorum

Vstodi diligenter. cellam tuam: et © custodiet te. Tutior locus non est servo Dei in hoc mundo: quam latere in secreto: ubi Patrem oret libera mente ostio cubiculi clauso. Periculosus semper exitus cellae: mansio eius quies devotissimae vitae. Qui assuescit cellam suam incolere, cito pacem cordis hauriet: et tutabitur a periculis maximis et multis. Solitudo, devotionis est mater: turba vero conturbat. Christus qui non potuit impediri in turba: declinavit tamen a turba. Vita solitaria, Deo et angelis grata: pacis semper amica. Qui potest capere capiat: solitarius regnum Dei in silentio habet.

CONC CNC ON CY CN MELONS LOND LOND ZONGS)

Finis religiosi est omnibus terrenis abdicatis: Deo vacare in puritate cordis et custodia oris. Fortis qui contemnit saeculum; fortior qui vincit se’ ipsum, abnegando omne proprium: propter Christum pauper sponte effectus. Si non vis distrahi et laedi: noli alienis rebus implicari. Quod tibi non est commissum: taceat super hoc os tuum. Si videris geri non recta: ne temere iudices tamen facta tibi ignota. Bene delibera antequam loquaris: ne capiaris in verbo.

Cave a frequenti exitu: et ubi opus non habes ne accedas. Si oboedientia iubet vel utilitas requirit, vade cum decenti disciplina: et cito ad tua revertere secreta. Foris oculos custodi; aures obtura a rumoribus: refrena linguam et bonam meditationem assume. Antequam exeas orationem praemitte: pro diligenti custodia viae. Lege. Dirige Domine Deus meus, in conspectu tuo viam meam. Perfice gressus meos in semitis tuis: ut non moveantur vestigia mea. Iesus et Maria: sint mecum semper in via.

Inter opera tua memor sis dilecti tui Iesu cuncta cernentis sub caelo: qui corda rimatur in omnibus locis et horis. Si non vis irretiri: noli circeumspicere multum. Oculi duces sensuum: cito corao vagum inficiunt. Quid prodest videre, QXs3 LIBELLVS SPIRITVALIS EXERCITII! Zex$ quod non licet habere? Foris saepe hauritur: unde interior homo inquinatur. Difficile est res pulchras videre: et non affici visis. Imago semel inspecta et non statim evulsa: aut noxam generat aut rixam in corde carnali. Ad cavendum ergo laqueos apertos vel occultos: libentius sis intus quam foris. Rediens itaque ad cellam velut ad tranquillitatis portum: fige in ea stabilitatis ancoram, per orationem ferventem et lectionem devotam. Non enim patitur cella tepidum et otiosum, in se diu morari. Flecte statim genua vel caput inclina ante Crucifixum: et saluta praecipue Iesu matrem dominam nostram. Dicito attente: et replica saepe hunc versum. Haec requies mea in saeculum saeculi: hic habitabo quoniam elegi eam. Domine bonum est nos hic esse super omnia desiderabilia terrae: locus enim iste sanctus est. Quamdiu ergo spiritus tuos rexerit artus; sit cella, requietionis tuae domus ac tumulus: donec tibi aperiatur paradisus caelestis. Est enim via brevis de cella ad caelum: si in ea caelicam duxeris vitam. Deinde gestus tuos retracta: quid operatus sis foris et locutus. Plange quod aotam fragilis sis: quod levi etiam motu resilis a proposito sancto. Quid lucratus CNC CNY CN CYC NEE MELONS LOND LOND ZONES) es, si Deum perdidisti propter fabulas? Ecce sine Deo omnia vanitas: meditari autem de Deo mira mentis suavitas. Vtinam damno tuo erudiaris ad cautelam ampliorem foris habendam. Redi tandem ad te ipsum: licet inquinatus et distractus. Recupera in secreto: quod in publico amisisti. Heu raro exitur sine periculo: rarius sine culpa reditur. Reversus gemens tace: et omnia tibi nociva exclude. Memor sis Dei solius: nec te moveat de cetero spatiandi discursus. Vidi frequenter evagantes: et nullum fructum inde ferentes.

Temporelaboris velscripturae:adbreves orationes recurre. Rumina ex psalterio versiculum, aut evangelicum repete verbum: quod te commonefaciat et taedium pellat. Oportet quod sis diligens operator aut devotus orator: si in Dei servitio proficere ac perseverare contendis. Quamvis igitur saepissime evagationes patiaris mentis impurae: ad solita tamen orationum arma et bonarum meditationum studia citius te converte.

Omni die specialem articulum de Christi passione assume: nec non memoriam beatae virginis, tuis intersere exercitiis pro devotione collectis. Libentersacroscodices scribe; quatinus libro vitae merearis inscribi: et a Christo pro modico labore ao perenni praemio ditari.

QX$3 LIBELLVS SPIRITVALIS EXERCITII — Zex9

Chapter 4 of 12