Skip to the text

10. De scrutinio conscientiae in speciali

QE) Veniam igitur iustus in principio SORS sermonis accusator est sui: ideo diligentius perscrutanda est cotidiana conversatio in speciali. Stultus odit increpationes, vanus non curat; superbus se excusat, piger dissimulat: dissolutus irridet. Sapiens vero vias suas considerat; praeterita retractat, futura praecogitat, TEN ON CY CONCH COND UE LOND ZOD LOND LON) vitia abhorret: scripturas amat, precibus insudat. Doce sapientem, et amabit te. Securus in bonis ambulas: si mala non lateant.

Capitulum ergo culparum tibi noveris diligentissime esse servandum. Multi computant pecunias et expensas rerum: pauci conscientiam et neglegentias temporum discutiunt. Ideoque magis deficiunt, quam proficiunt. Loquuntur bona et non faciunt; detestantur mala in aliis: se ipsos autem neglegunt in multis. Tu vero aliter institutus es. Et si vere proficere velis: omni vespere te discutere non omittas. Quod si feceris, renovaberis spiritu mentis: et pacem habebit tabernaculum tuum. Secure dormies: et non erit qui exterreat quiescentem in Christo. Mirum valde et tremendum nimis; quod quis audeat ire dormitum, aliquo gravi delicto occupatus: non compunctus neque confessus. Pro dolor, plures percepi in sua malitia et peccatorum faecibus subita morte extinctos: et omnium amicorum solacio destitutos. Ad cavendam ergo detestabilem neglegentiam in examinatione conscientiae propriae de omni verbo et opere, iudicium tibi hora congruenti statue: et rationem villicationis tuae a te ipso exige stricte. Serve male et piger, dic qualiter hunc diem expendisti? Ecce notavi quod hodie suscitatus non statim alacriter surrexisti; pigritasti in lecto, vix ad ultimum signum te erexisti: et post alios tardior venisti. Non cantasti fortiter: nec attendisti diligenter. Vana retractasti: et prae inopia devotionis etiam dormitasti. Accelerasti ad finem et ad lectum: et hoc mihi valde est suspectum; quia sicut impraeparatus iochorum intrasti: sic indevotus existi. Verba multa prompsisti: parvum fructum retulisti. Tarde etiam hodie ad opus accessisti; acediose laborasti: locutus es inutilia, interrogasti curiose; iudicasti Suspiciose, risisti saepe dissolute: detraxisti, commotus fuisti. Corde et oculis evagatus es in choro in mensa: et modicum ad lecta attendisti. Saecularia caute auscultasti: verba Christi et sanctorum dicta male retinuisti. De cibo et potu cogitasti: et avide comedisti. Gavisus es de melioribus ferculis; desiderasti amplius: de vilioribus murmurasti. Non fuisti patiens in modico defectu; nec ?5 continens a meliori: sed magis tibi quam fratri assidenti id adaptasti. Quaesivisti te in parvis: et maiora scilicet fidelitatem et caritatem perdidisti. Neglegenter horas legisti: sine devotione, sine debita attenaotione, et sine distincta prolatione verborum. Vide ubi corruisti: et desine CSC CONCH ONCY CN UE LOND 4 ON DLOND ZONES)

Superbire, et gloriari in bonis a Deo perceptis. Gemens deplora interioris hominis statum: multis passionibus implicatum. Scrutare abdita cordis: si ira si invidia, si concupiscentia, si avaritia, si impatientia, aut tristitia: te movit et superavit. Nec solum de malis peractis investigandum est: sed etiam de bonis neglectis perquirendum. Si beneficia Dei cum gratiarum actione cogitasti; si pro amicis et adversariis orasti: si reverentiam praelato, et minoribus fratribus dulcedinem caritatis exhibuisti; si infirmis et temptatis compassus fuisti: si petenti auxilium, si maerenti solacium impendisti. Si denique honorem Dei simpliciter et pure quaesisti: si humanam laudem strenue vitasti, si propriam voluntatem prompte abnegasti; si te nulli praetulisti : si patienter correctiones accepisti. Si paenitentiam iniunctam humiliter implesti: si nemini molestus fuisti; si laesus clementer indulsisti, si ab iniuriato veniam postulasti. Si devote celebrasti ; si attente cantasti; si pertinax non fuisti, si ad humilia opera festinasti: si contemptus non contradixisti; si malum pro malo reddere non cogitasti: sed in bono malum vincere studuisti. His sacris scrutiniis mens tua invigilet: istis se frequenter discutiat, increpet, et emundet; ut gratiam caute conserves, amissam recuperes et ad spiritualem profectum vehementius inciteris: deflens omne malum quod hac die perpetrasti.

Chapter 10 of 12