Skip to the text

9. De examinatione conscientiae completorio finito

E iam facto examinanda est conscientia de statu defectus hodierni: s si solito pigrior vel ferventior extitisti. Non parcas tibi ipsi in defectibus corrigendis: sed argue quae propria iniquitate commisisti. Tu reus es: tu haec et illa fecisti. Recogita quid in choro, quid in missa, quid in conventu, quid in mensa: quid foris quid in cella hodie egisti vel promisisti. Quando totum emendabis; quando satisfacies Deo et angelis, et hominibus? Debitor es omnium: et ad is solvenda debita peccatorum, vix unum habes integrum nummum. Quis iste nummus? Confessio oris ex vera contritione cordis. Loquere ergo cum propheta pro venia impetranda. Confitebor adversum me iniustitiam meam Domino: et tu remisisti impietatem peccati mei. Pro hac orabit ad te omnis sanctus in tempore opportuno. Siquidem tempus magis opportunum ad recollectionem cordis variis occupationibus per diem distracti videtur esse hora completorii: ad quietem sanctae vacationis pro fere- ` natione conscientiae purgandae deputata.

Vae illi qui hanc horam neglegenter praeterit: et de die in diem, de hora in horam locutiones protrahit; nec statum cordis moresque et actus vix semel in die examinat: quod omni hora facere necessarium foret. Quamvis enim tu neglegas intima tua discutere: Deus tamen nil patietur inultum abire. Vsque ad minimum namque quadrantem: exiget talentum tibi commissum. Dedit siquidem unicuique sensus; et legem vitae ad disciplinae constituit ad bene agendum: et ad meliora semper proficiendum: nullum vero tempus otiose vaneque consumenisdum. Ad te ipsum vel sero revertere miser homo totus deditus externis; qui ignoras quando veniet Dominus: et quam velox tibi instat exitus mortis.

Chapter 9 of 12