Skip to the text

11. De hora dormitionis et nocturnae quietis

CA Ntequam vadas dormitum: bona H VQ meditatione et oratione te studeas praemunire. De passione Domini vel iudicio futuro: quod te magis compungit seriose memento. Invoca Iesum et Mariam et angelos sanctos ut te custodiant, ac illusiones nocturnas longius repellant; ne sit somnus tuus bestialis: sed sobrius pudicus et quietus. Ad sobrium somnum: iuvat bona custodia cordis ac sensuum per diem. Quae enim vigilando exercentur: horum imagines in somnis libenter apparent. Signa frontem os et pectus: ut Deus cor tuum ab omni malo praeservet renesque constringat. Sit lectus tuus velut sepulchrum, in quo quieturus es modicum: paulo post iterum surrecturus ad vigilias et Dei laudes celebrandas. Quanto praeparatius transis dormitum: tanto expeditior eris ad resurgendum. Devotos hymnos et psalmos rumina corde et ore: donec incipias suaviter obdormire. Verbum Christi in cruce ultime dictum, in memoriam mortis eius et tuae expirationis tribus vicibus lege: sursum ad caelum oculis elevatis. Pater in manus tuas commendo spiritum meum: redemisti me Domine Deus veritatis per filium tuum maximae caritatis.

Honeste et verecunde membra tua componas: nuditatem veles, nec crebro te vertas; sed quiete et custodite iaceas, memor Christi in cruce pendentis: qui in patibulo non in molli lecto moriens obdormivit. Si caro titillat, si terra imago incidit: si quaevis alia passio movet nec quiescere te sinit; ad orationem conver- 1 tere: signum crucis tibi imprime, flagellum, coronam spineam, lanceam ac totam armaturam crucifixi oppone; ante cuius virtutem non potest hostis stare malignus: nec temptationis illusio perdurare. Adhibe quoque ignem aeternum; supplicia sanctorum martyrum, confessorum constantiam: et virginum fortia trophaea. Attende craticulam Laurentii; fustes Marcelli, ungulas Vincentii: vepres et urticas Benedicti, flammas sanctae Agnetis; acutissimas testulas Agathae, bullientes aquas Caeciliae: dentes bestiarum, horridos carceres, nec non dura vincula pedum — to Ot sanctorum. Sic Deo iuvante, et ista te cogitante, ignem igne superabis; diabolum ƏSA LIBELLVS SPIRITVALIS EXERCITII . Zex$ confundes, sanctos honorabis: et in pace Christi dormies et requiesces.

Chapter 11 of 12