Skip to the text

6. De refectorio et cibis sumendis

Nee refectionis horam: non negle- SAX gas pro benefactoribus et amiciss defunctis orare. Hoc enim pium est et valde salubre. Hoc teneris ex debito fraternae caritatis: et iure divino pro beneficiis tibi impensis. Sicut tibi optas fieri post mortem ita te nunc exhibeas amicis defunctis in celebrando et orando fidelem.

In mensa recordare dominicae cenae: quid Christus Dominus egerit et dixerit discipulis suis. Sit praelatus tuus in i medio fratrum tamquam verus vicarius Christi: reliqui fratres convescentes sicut apostoli sancti. Ordo quippe tuae professionis ex apostolica vita sumpsit exordium: ut docet regula beatissimi patris Augustini. Attende sacrae lectioni magis, quam epulis insumendis. Et ne appetitus gulae alliciat nimis, et increscat: amarum fel Christi et acetum in cruce potatum tuis poculis intermisce. Ante sumptionem cibi: levatis oculis mentis in caelum, ora cum propheta. Cibabis nos Domine pane lacrimarum: et potum dabis in lacrimis in mensura. Modeste et cum timore Dei comedendum est: quia eleemosynae fidelium sunt et labores egenorum. Semper ad commune refectorium vadas quia ibi maior animae fructus: et puriori inde consscientia cum gratiarum actione prandio facto resurges. Ibi cum debita mensura et maiori disciplina necessitas sumitur naturae: et superflua resecantur. Ibi susurria nullatenus audiuntur: sed verbum Dei sine murmure cum silentio pertractatur. Qui autem in privato libenter comedunt infirmitate non cogente: aut disciplinam fugitant, aut gula vincuntur. Officiales propter hospites et necessitates urgentes: saepius isadesse non possunt. Bonum tamen exemplum in edendo et loquendo aliis dare tenentur; ne occasione officii liberiores effecti, extra disciplinam tendant: qui ceteros sub disciplina servare iubentur.

Chapter 6 of 12