Skip to the text

Caput 26: Qualiter homo cor suum de omni tribulatione deo offerat

tia vice cum pro una oraret, quae certificari desiderabat IX si cum Deo permansura esset, vidit animam ejusdem coram Domino flexis genibus, cor suum ei propinantem, in modum calicis duas aures habentis, voluntatem et desiderium figurantes, quibus illa Deo cor suum offerebat. Dominus autem calicem illum gratanter accipiens, posuit in sinum suum. Habuitque duas amphoras, unam auream a dextris, et a sinistris argenteam, nunc de una, nunc de altera infundens pariter commiscebat : in aurea amphora dulcedodivinitatis, in argentea vero labor humanitatis ejus erat; quod insimul in cor hominis infundit, cum illi in tribulatione suae divinae consolationis dulcedinem dat sentire et labores suae humanitatis tribuit in solamen.

Et ait Dominus : « Cum homo gravatur, si in ipso initio mihi illud propinaret, ego cum inde biberem, ex ore meo tantum dulcedinis infunderem; unde sic nobilitaretur, ut nunquam de cetero posset perire, Sed cum homo prior inde bibit, inficit illud, et quo plus bibit, eo magis amaricatur, ut jam me inde bibere non deceat, nisi poenitentia et confessione purgetur. » Glosa. Cum homo tristatur, statim omne gravamen suum Deo offerre deberet; tunc ipse dulcedinem su consolationis ipsi immitteret, et ad patientiam animaret, nec unquam permitteret gravamen illud absque fructu deperire; ita si contingeret hominem postmodum ex

a a a ve A sua fragilitate illud resumere, inde scilicet cogitando vel loquendo, hoc quam citius poenitentia deleretur, Sed cum homo gravamen suum ipse vult portare, labiturin impatientiam, et quo plus tractat, nunc inde loquendo, nunc cogitando, eo gravius et amarius sibi erit;etcum postmodum ad se redit, jam illud Deo offerre non audet, quia nec illum decet. Attamen adhuc non diffidat, sed confessione et _poenitudine illud purgatum, Deo humili spiritu et corde contrito studeat propinare,

Post hwc Dominus personam illam benigne amplexatus est dicens : « Nemo tollet a me animam tuam. » Benedicens etiam eam, signum crucis impressit ei dicens : « Divinitas mea benedicat te, humanitas mea confortet te, pietas mea Christo quasi in ludo exponit, cum omni abjectione et qualibet adversa Christo libens offert, eligens sponte subjici omni creaturae; ipsa vero Christo sua aufert, cum Christus suam exaltationem et condignum honorem, quem Deus Pater sibi dedit, pro dejectione qua pro homine in terris seipsum humiliavit dicens : Ego sum vermis et non homo, opprobrium hominum et abjectio plebis, (Ps. xxi.) € contra anima donat.

Duo puncta significant corpus et animam quae tunc anima exponit, cum omnia operasua tam spiritualiaquam corporalia, ex amore, Christo inlaudem facit; pro quibus et illi vicissim. omnia opera divinitatis et humanitatis suse rependit. Tria punctasunt tres animae virtutes, scilicet memoria, intellects et voluntas,quas tuncanima in ludojactat, cumin his secundum Dei beneplacitum se regit; ipsa vero quee sponsi sunt, acquirit, cum sancte Trinitatis imaginem adquam facta est, in se irreprehensibilem Christi gratia repraesentat. Quatuor vero puncta tunc anima jactat, cum se totam Deo in prosperiset adversis, in praesentibus et futuris committit : cui Christus sua e contra jactat, cum quatuor mundi partes cum omnibus quae in eis sunt, quae sua sapientia(a) potenterregit, animae subjicit et servire facit. Quinque puncta sunt quin-

Chapter 165 of 257