Skip to the text

Caput 19: Quam utile sit hominem frangere propriam voluntatem,

ocata aliquando ab una persona, ut Deoofferret difficilem R rem quam pro Dei amore perfecerat voluntati su resistendo; quod dum faceret, in Missa videbatur sibi quasi de pixide in qua continebatur Christi corpus, egredi_puerum valde parvulum, qui in momento crevit in virginem speciosissimam, per quam significabatur voluntas Dei; ad quam quaedam accedentes, dulcissimo vist eam intuebantur

amplexabantur, confabulantes secum; per quas videbatur ib; significari eas qui voluntatem suam in omnibus voluntatj divinae student conformare, tam in adversis quam in prosperis, et preeceptis,.majorum obedire. Deinde in alia parte visus est stare servus coquinarius, nigerrimis indutus vestibus; per quem figurabatur propria voluntas et sensus singularis. Hic despicabilis servus conabatur preedictas personas avellere ab illa pulcherrima virgine, et ad se respicere; quod quaedam pro nihilo ducentes, statim iterum ad virginem respexerunt; quaedam vero convertentes se ad illum, alludebant ei secum confabulantes et susurrantes. Per has significabantur he quae interdum a Dei voluntate seavertentes, propriam sequuntur voluntatem, magis proprium sequentes sensum quam monita praelatorum implentes. Hie nisi convertantur per poenitentiamad praedictam virginem, scilicet Dei voluntatem, oportet ut perpetua inopia cum eodem servo crucientur; quia nihil parit propria voluntas in spiritualibus nisi perpetuam egestatem.

Chapter 158 of 257