Caput 23: Qualiter christus pro homine quod ei deest per seipsum supplet. x
nazaT hare Dei famula pro quadam persona, quae moero- O rem cordis sibi conquesta fuerat, quem pro eo habebat quod Deum minus diligeret, eique minus devote serviret. Unde et ipsa in magnam incidit tristitiam, reputans se per omnia inutilem, quae Deum pro tantis sibi collatis beneficiis, nequaquam ut dignum foret, diligeret. Cui Dominus respondit : « Eia dilecta mea, noli meerere; omnia enim mea tua sunt. » Ad quod illa : « Si vere omnia tua mea sunt, ergo et amor tuus meus est, qui tucs, sicut Joannes dicit : Deus charitas est. (1. Joan.iv. 16.) Hunc igituramorem tibi offero, ut per ipsum omne quod mihi deest suppleatur. » Quod Dominus gratanter acceptans ait: « Optime sic facies, et cum me laudare sive amare cupis, nec perpetuo desiderio illud implere vales, ita dicas : Jesu bone, laudo te, et quidquid minus est in me, rogo ut tu suppleas pro me. Cum vero amare delectat te, dicas: Jesu bone, amo te, et quidquid minus est in me, rogo ut Cordis tui amorem Patri offeras pro me. Et hee dices personae pro qua oras, ut ipsa similiter faciat, et si millies in die replicando, me taliter rogaverit, ego toties proea me Patri offeram; quia non possum lassari nec tadiari. »
Chapter 162 of 257