Skip to the text

Caput 28: Quod quidquid anima desiderat in dei corde requirat

ocata orabat pro una persona Dominum, ut purum, R humile, desiderans,amans et spirituale cor sibi donaret. Pro qua tale responsum audivit: « Omnia quae vult et quibus indiget, in Corde meo requirat, eta me sibi dari postulet, more pueri qui a patre omnia quae desiderat petit. Cum enim puritatem desiderat, ad meam recurrat innocentiam; cum vult humilitatem, de meo eam accipiat. Desiderium etiam suum de meo suppleat, et amorem meum cum religiosa et tota divina conversatione mea sibi fidenter usurpet. »

Tunc illa: « Mi Domine, rogo ut in extremis ejus misericorditer cum illa agas, donans ei certitudinem tecum manendi. » Ad quod Dominus : « Quis sapiens thesaurum Cum labore acquisitum etsibidilectum projiceret et perderet? Ego omnia humana ejus in mea humanitate sanctificavi, et omnia spiritualia ejus in meo spiritu in baptismo vivificavi. Ergo in his duobus mihi adhaereat, omnia humana sua, scilicet tentationes, et quaelibet adversa, meis humanis unita mihi committat; et spiritualia sua, scilicet spem, gaudium

Chapter 166 of 257