Caput primum. De sedente in throno, et ornatu ejus, quantum ad textum capitulum IV.
Post haec vidi: Et ecce ostium apertum in coelo, et vox prima quam audivi tanquam tubae loquentis mecum dicens: Ascende huc, et ostendam tibi quae oportet fieri post haec (Apoc. IV). Postquam primae visionis descripsit sacramenta, in secundae visionis sacramentis procedit. Post haec, post, ordine videndi, non mutatione dicendi. Haec videlicet quae in prima visione continentur, vidi, id est intellexi, et ecce ostium apertum in coelo. Coelum est sancta Ecclesia quae sicut coelum per coelestem conversationem est exaltata per fidei firmitatem, et constantiam solidata, corporali mansione usque ad terminos terrae, et spirituali dilectione ad amicos et inimicos circumquaque dilatata, solis justitiae qui eam illustrat claritate, et justitiae divinitus sibi collatae splendore, et sanctorum doctorum atque perfectorum virorum praeclara actione quasi lumine solis et lunae, sive innumerabilium stellarum lucidissima quae etiam divina mysteria reprobis prudenter celat quae justis clare manifestat. Item coelum est, quia terrena sub se jam longe deseruit, et per fidem, spem, et charitatem coelestibus sublimiter inhaesit. Ostium est sacra Scriptura cujus doctrina et praedicatione omnis electus eruditur, et per eam quid sit credendum edoctus, sanctam Ecclesiam ingreditur. Istud ostium eloquium scilicet sacrum reprobis semper est clausum. Sed ab electis videtur, et intratur quia apertum. Unde et nunc recte a sancto theologo dicitur: Vidi ostium, non clausum, sed apertum in coelo. Ostium quippe apertum in coelo conspicit quisquis sacram Scripturam secundum rectitudinem fidei intelligens aditum in sanctam Ecclesiam hanc cognoscit. Et vox prima quam audivi tanquam tubae loquentis mecum, dicens. Voces sunt divinae admonitiones, inter quas est ordine prima doctrina prophetica. Lex etenim in eo muta fuit quia temporalia bona non coelestia promisit. Unde scriptum est: Dum medium, id est summum et perfectum, silentium tenerent omnia (Sap. XVIII), scilicet lex et natura, quia in hoc silebant quod vera bona nec promittebant, nec exhibebant. Omnipotens sermo tuus, Domine, a regalibus sedibus venit. Primum prophetas ad praedicanda spiritualia, ac coelestia aspirando. Deinde ad ea exhibenda semetipsum in carne manifestando. Vox ergo prophetica de internis et aeternis bonis prima sonuit, quia illa nobis sua praedicatione primo manifestavit, et ad illa quaerenda primo invitavit. Ipsa legem spiritualiter intelligendam, et servandam esse prima docuit, et temporale ac transitorium esse bonum quod per litteram promittebat et conferebat. Sed spirituale et aeternum fore quod mystice significabat luce clarius demonstravit. Ipsa itaque ordine quidem prima est, non dignitate, quia vox evangelica sive apostolica tanto eam dignitate praecedunt quanto supernae plenitudinis bonum evidentius ostendunt, quae et ipse toties in coelo, scilicet in Ecclesia sonant, quoties ad coelestis beatitudinis suavitatem nos invitant. Vox prima, id est prophetica doctrina, tanquam tubae loquentis esse describitur, quia spiritualem militiam sono suo contra hostes ad bellum fortiter exhortatur. Tanquam tuba sonat, quia gaudia sunt propter quae nos admonendo clamat. Quid autem sancto theologo dicat, declaratur cum subditur: Ascende huc, quasi diceret in praecedenti visione, quamvis inferius constitutus: Vidisti magna, sed modo intellectu et devotione ascende huc, quia visurus es majora. Ibi vidisti statum septem Ecclesiarum Asiae, videbis hic statum universalis Ecclesiae. Et ostendam tibi in brevi, videlicet revelationis demonstratione, quae oportet fieri, sive in tempore agenda, sive in aeternitate. Sciendum vero est in eo quod dicit, ostendam tibi quae oportet fieri, non quod jam non essent denegatur, sed quod deinceps mansura essent declaratur. Dignitas enim sanctae Ecclesiae exaltata erat, quando sanctus Joannes ista cernebat. Quaedam ergo dicit oportere fieri quae jam erant praeterita, utpote in eodem statu quo coeperunt permansura. Sequitur:
Et statim fui in Spiritu et ecce sedes posita erat in coelo, et supra sedem sedens, et qui sedebat similis erat aspectui lapidis jaspidis, et sardini, et iris erat in circuitu sedis similis visioni smaragdinae. In prima visione dicit se in spiritu fuisse, et ea quae in ipsa visione continentur vidisse. Utrum autem post contemplationem primae visionis ab ipso spiritu exierit, et aliquo spatio temporis in semetipso fuerit, et sic denuo ad secundam contemplandam conscenderit, aut quod verisimilius est, et rectius credendum quod videlicet in spiritu constiterit forsitan quaeri potest. Mihi vero verissimum videtur eum in spirituali visione perseverasse semper, nec a principio revelationis usque ad finem omnium visionum eum unquam descendisse. Sed utrum sic exstiterit, vel non, incertum est: omnino tamen probabile videtur, sicut supra monstratum est, eum sublimius dono Spiritus fuisse sublevatum ad contemplationem eorum quae succedunt, quam fuit ad illorum visionem quae praecedunt. Dicit ergo iterum in initio hujus visionis: Statim fui in spiritu, ut subintelligatur, valde excellentius quam fui prius. In eo autem quod statim dicit, animadvertendam et admittendam simul esse sancti Spiritus cooperante gratia velocitatem, atque suam obedientiam imitandam significavit. Quanta denique mirabilia et quam coelestia Christi et Ecclesiae sacramenta deinceps viderit, in sequentibus declarat. Et ecce sedes posita erat in coelo. Sedes summae et incomprehensibilis ac divinae majestatis in coelo posita, sunt sancti angeli, perfecti doctores et praelati per divinam providentiam positi et ordinati in sancta Ecclesia. In quibus Deus principaliter residendo regnat, et per quos alios minores juste et pie gubernat, qui eo apud Deum merito sunt sublimiores, et apud homines honore digniores, quod eos sibi thronum facere, et in eis dignatur specialiter quiescere, et eorum magisterio caeteros judicare. Et supra sedem sedens, subauditur, erat. Qui Deus supra sedem bene sedet, qui per suae divinitatis potentiam omnibus creaturis eminet. Recte nimirum supra sedem memoratur qui omnibus majestatis dignitate dominatur, qui cuncta sub se sua virtute continet, merito supra sedet. Cujus quoque quanta sit, qualisque gloria fuerit, non illa in qua naturaliter aeternaliter incomprehensibilis ineffabiliter subsistit, sed illa in qua ad horam figuraliter sancto Joanni apparuit manifeste declaratur cum subditur: Et qui sedebat similis erat aspectui lapidis jaspidis, et sardini. Similis erat aspectui lapidis qui firmus in semetipso perseverat per suae naturam immutabilitatis. Similis erat aspectui lapidis, quia et inseparabiliter et firmiter omnia regit per potentiam propriae virtutis. Similis erat aspectui lapidis, quia et in se soliditatem habet immortalitatis, et suis hanc habere tribuit dono gratiae spiritualis. Aliter: Similis erat aspectui lapidis, quia duritiam confringit humani cordis. Aliter: Similis erat aspectui lapidis, quia suis electis firmum ac stabile fundamentum est justificationis. Aliter: Similis erat aspectui lapidis, quia et erga bonos, et erga malos firmiter servat veritatem suae locutionis. Jaspidis et sardini, isti duo lapides pretiosi, duos et diversos habent colores. Primus viret, secundus rubet. Viror significat immarcessibilitatem aeternitatis, rubor ignem damnationis. Apparet ergo per rerum visibilium similitudines divinae gloria majestatis. Similis aspectui lapidis et sardini perhibetur, et quia firmiter et inconcusse, et electis promittit aeternitatem, et reprobis minatur damnationem. Electos per promissum virorem nunquam marcescentem aeternitatis demulcet; reprobos per minarum ruborem ignis semper ardentis terret. Quod ergo dicitur: Similis erat aspectui lapidis, aequaliter spectat, et ad bonos et ad malos. Quod dicitur jaspidis, ad solos bonos. Quod dicitur sardini, ad solos malos. Redemptor etenim noster similis est aspectui lapidis conservando firmitatem, et erga bonos et erga malos verbi sui charitatem. Jaspidis, promittendo bonis aeternitatem; sardini, malis comminando damnationem. Et, ut talem credamus esse judicando, qualem audivimus in sacro eloquio, apte subditur: Et iris erat in circuitu sedis similis visioni smaragdinae. Iris namque significat judicium, eo quod in eo continet judicii signum. Smaragdus vero viret et rubet. Iris itaque in circuitu apparens judicium majestatis esse describitur, quia hinc inde a dextris, et a sinistris, id est, bonis et malis, justo judice judicante, debita merces donatur. Sed iris similis visionis smaragdinae dicitur, quia bonis et malis divino judicio examinatis justi introducuntur ad pascua virentis aeternitatis, mali traduntur in ignem rubentis conflagrationis. Qualis ergo praedicatur in sacro eloquio, talis existit in judicando.
Et notandum quod non tam in circuitu sedentis quam sedis iris esse dicitur, quia perfectorum est in quibus Deus residendo regnat, et minores gubernat, nunc ipsum judicium praedicare undique, ut mereantur in fine sedendo mundum judicare. Quod autem cum ipso sedebunt, et judicandos judicabunt aperte monstratur cum subditur: Et in circuitu sedis sedilia viginti quatuor, et super, id est super sedilia, viginti quatuor seniores sedentes circumamicti stolis albis, et in capitibus eorum coronae aureae. Sedilia sunt merita. Unusquisque enim perfectus sedem habet in judicio secundum quod meretur in mundo. Viginti quatuor seniores sunt omnes veteris et novi testamenti sancti et perfecti doctores, qui pariter recte sub tali numero comprehenduntur propter duodecim patriarcharum praerogativam, et propter auctoritatem, et dignitatem apostolicam, qui nimirum perfecti super sedilia singula sedere dicuntur, quia et in praesenti Ecclesia quandiu praesens vita agitur, et in ultimo judicio secundum sua merita sedem judicandi cum judice ipso disponente sortiuntur. Apte ergo superius, ubi ait: Iris erat in circuitu sedis, de judicio mentionem fecit; hic ubi dixit, viginti quatuor seniores super thronos sedere, de perfectis cum Domino divina judicia exercentibus subjunxit. Sed, ne scrupulum generet, quod superius quosque perfectos cum angelis electis sedere diximus, et hic eosdem scilicet perfectos homines in circuitu sedis sedentes exponimus, possumus ad commoditatem in praesenti loco parumper sine perversitate intellectum vertere, ut dicamus quod hic per sedem Dei principaliter angeli (utpote in quibus Deus excellentius valde quam in hominibus residet, et per quos sublimius, et forsitan crebrius quam per homines sua judicia exercet) debent intelligi, et in ipsis scilicet angelis beatis singularius, propinquius, familiarius divinitati intrinsecus subjectis, et velut in medio dignitate positis, homines perfectos (quamvis et ipsi secundum primam et superiorem expositionem sint sedes Dei), quasi minores et in divino ministerio angelis remotiores, extrinsecus adjunctos per circuitum sedentis debere in hoc loco describi, ut superius probatum est, quod sunt sedes Dei, qui in ipsis Deus residendo non tantum ipsos, sed minores per ipsos regit. Ita hic demonstretur per hoc quod in eo super singula sedilia sedere dicuntur quod eos secum super alios judices facit. Sancti igitur perfecti doctores atque praelati sedes sunt Dei, quia subjecti sunt summae divinitati; et tamen in circuitu sedis sunt, quia angeli, qui sunt intrinsecus et invisibiliter Deo subjecti et principaliter sunt sedes Dei, creduntur in ministerio conjuncti ut super sedilia juxta judicem sedeant per auctoritatem et dignitatem magisterii. Seniores sunt propter gravitatem maturitatis, amicti stolis albis, propter munditiam castitatis, atque boni operis, et spe immortalitatis. In capitibus habent coronas in mundo sperando, in coelo possidendo gloriam, decorem et infinalitatem regni coelestis; aureas, propter fulgorem contemplationis divinae. Quod autem iris, sive seniores per praedictae sedis describuntur esse circuitum, significat divinum judicium continue exercendum, et eos qui illud debent exercere qualiter sit agendum impraetermisse debere considerare. Quod vero iris primum per circuitum sedis Dei esse describitur, ac deinde seniores per ejusdem sedis circuitum esse memorantur, exprimit ipsos seniores supernum judicium quod inter se et Deum audiunt describi semper debere pertimescere, et ipsum semper attendendo semetipsos districte judicare, et formam alios judicandi sumere debere. Sequitur:
Et de throno procedunt fulgura, voces et tonitrua. De throno, id est, de sede Dei, videlicet de perfecte justis, in quibus Deus residet per quos alios regit. Fulgura significant miraculorum claritatem longe lateque coruscantem. Voces exprimunt temperatas admonitiones mediocriter audientibus sonantes; tonitrua, duras et terribiles de poenis reproborum comminationes. De throno ergo Dei fulgura, et voces, et tonitrua procedere memorantur, quia perfecti quique miraculis coruscant, vocibus praedicant, minis terribiliter sonant. Fulgura procedunt quando per eos caeci illuminantur, leprosi mundantur, mortui suscitantur. Voces procedunt quae dicunt: Obsecramus vos ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem, sanctam, Deo placentem, rationabile sit obsequium vestrum (Rom. XII). Tonitrua procedunt quando terribiliter reprobis minantur quod sine ulla miseratione peribunt. Sequitur:
Et septem lampades ardentes ante thronum, subauditur sunt. Quae sunt septem Spiritus Dei, id est septiformis Spiritus sancti, illustrationes. Septem lampades ardentes ante thronum Dei sunt, quia perfecti septiformis Spiritus illustrationibus semper intendunt, et per illuminationem ipsius quae sunt utilia luce clarius cognoscunt. Qui scilicet Spiritus sanctus per lampades ardentes figuratur, qui ad agnitionem illuminat et ad amorem inflammat omnes quos illustrat. Qui etiam per hoc septempliciter lucet quod septem spiritualia dona suis praebet, ante eos lucet quando viam justitiae docet. Sequitur:
Et in conspectu sedis tanquam mare vitreum simile crystallo. Per mare vitreum intelligimus baptismum. Baptismus namque tanquam mare, quia in ipso amaritudo remittitur iniquitatis. Vitreum, quia in ipso puritas et claritas confertur divinae cognitionis: quod bene simile crystallo dicitur, quia per ipsum omnis electus ad splendorem et firmitatem justitiae confirmatur. Quod recte quoque in conspectu sedis esse perhibetur, quia perfecti, sicut saepe dictum est, sedes sunt Dei, ejus virtutem perfecte intelligunt, et per ipsum nonnisi dignos et idoneos introducunt. Sed, ut in brevi colligamus cuncta quae dicta sunt: Ostium apertum, est sacra Scriptura; coelum, sancta Ecclesia; vox prima, doctrina prophetica; sedes Dei angeli et sancti perfecti. Qui Deus similis est lapidi, propter firmitatem veritatis; jaspidis propter promissionem aeternitatis; sardini, per comminationem damnationis, et iris qui continet judicii signum, judicium divinum. Viginti quatuor seniores, Veteris et Novi Testamenti praedicatores. Sedilia significant magisteria, sive merita; coronae, praemia; fulgura, miracula; voces, admonitiones; tonitrua, comminationes. Septem lampades ardentes, gratiae septiformis illuminationes; mare vitreum, id est baptismus, propter amarae iniquitatis remissionem; vitreum, per puram divinitatis cognitionem. Simile crystallo, per splendidam justitiae firmitatem. Ante sedem Dei, id est ante perfectos, qui per considerationem et intelligentiam spiritualem dignos dividunt ab indignis. Nam perfecti ante se habent mare vitreum, dum diligenter et spiritualiter attendunt et intelligunt baptismi sacramentum, et indignos ab ejus ingressu caute repellunt, dignos misericorditer introducunt.
Chapter 16 of 73