Skip to the text

Caput III. De libro septem sigillis signato, et agno aperiente librum.

Et vidi in dextera sedentis super thronum librum scriptum intus, et foris signatum sigillis septem, et vidi angelum fortem praedicantem voce magna: Quis est dignus accipere librum, et resolvere signacula ejus? Et nemo poterat in coelo et in terra, neque subtus terram aperire librum, neque respicere illum, et ego flebam multum, quia nemo dignus inventus est aperire librum nec videre illum. Et unus de senioribus dixit mihi: Ne fleveris. Ecce vicit leo de tribu Juda radix David aperire librum, et solvere signacula ejus (Apoc. V). Postquam sedentem in throno, et ornatum ejus, et similitudines quatuor animalium descripsit, de libro quem in dextera sedentis in throno vidit, et de Agno qui librum aperuit narrationem subjungit. Et vidi in dextera sedentis super thronum librum. Liber qui in dextera Dei tenetur, est sacra Scriptura, in qua universalis scientia, quae ad salutem proficit continetur. Quam et bene tenet, quia Deus scientiarum Dominus est, et quibus vult illam praebet. Tenet autem non in sinistra, sed in dextera, quia bonum spirituale, quod in ipsa latet, malis absconditur, bonis aperitur. De hac dextera, et de hoc libri scriptum est: In dextera Dei ignea lex (Deut. XXXIII). Sacra namque Scriptura lex ignea est. Lex quia nos refrenando ligat; ignea, quia ad amorem Creatoris ardenter inflammat. Scriptum intus et foris: intus scriptus est liber iste per allegoriam, foris per historiam, intus per spiritualem intelligentiam, foris per litteram. Intus ad spiritualium perfectorum exercitationem, foris ad simplicium et minorum eruditionem. Intus ut secretum sapientiae immundis occultetur, foris ut veritas mundis reveletur. Aliter intus quantum ad Vetus Testamentum ubi scientia de mysterio Redemptoris occulta latet, foris quantum ad Novum ubi manifesta patet. Signatum sigillis septem. Quia septem diebus omne tempus volvitur, recte septenario universitas figuratur. Septem ergo sigillis liber usque ad consummationem redemptionis humanae, quam signis et promissionibus pronuntiabat signatus erat, quia usque ad adventum Redemptoris personam per quam, et modum quo genus humanum redimeretur, exceptis paucis electis, universus mundus ignorabat. Liber itaque signatus erat septem sigillis, id est obscuritatibus universis, quia redemptionis nostrae modus paucissimis notus, omnibus aliis erat incognitus. Bene autem sub figura Patrum antiquorum subditur: Et vidi angelum fortem praedicantem voce magna: Quis est dignus aperire librum, et solvere signacula ejus? Quis est enim iste angelus fortis, nisi antiquorum Patrum coetus? Angelus, bona aliis nuntiando, fortis, carnem, mundum, diabolumque vincendo, quia magna voce conquerendo quis dignus esset librum accipere, et signacula ejus solvere praedicavit, quia personam venturi redemptoris videre magnis suspiriis desideravit. Unde Dominus in Evangelio: Beati oculi qui vident quae vos videtis. Dico autem vobis, quod multi reges et prophetae voluerunt videre quae vos videtis, et non viderunt, et audire quae vos auditis, et non audierunt (Luc. X). Et nemo poterat neque in coelo, neque in terra, neque subtus terram aperire librum, neque respicere illum. Quaerentibus antiquis de persona Redemptoris occulte praedicta a prophetis, nemo poterat neque in coelo, neque in terra, neque subtus terram librum aperire. Quia neque angelus, neque homo, neque spiritus humanus corpore jam exutus sacrae Scripturae de venturo jam Redemptore poterat promissionem solvere, scilicet redimendo genus humanum, nec Redemptorem in sacra pagina promissum mundo demonstrare. Nemo quoque poterat illum respicere, quia nemo poterat generationem Redemptoris, vel intellectu capere perfecte, vel verbis enarrare. Unde Isaias ait: Generationem ejus quis enarrabit? (Isa. LIII.) Et beatus Joannes: Non sum dignus corrigiam calceamenti ejus solvere (Joan. I); id est non possum digne, sive perfecte generationem ejus sensu intelligere, vel verbis explicare. Ipse namque potuit solus librum aperire, qui solus genus humanum potuit redimere, et qui solus redemptionem in sacra Scriptura, vel pagina velata promissam completam potuit ostendere. Ipse solus mirabilem suae generationis perfecte intellexit operationem, qui solus omnia novit. Et ego flebam multum, quia nemo dignus inventus est aperire librum, nec videre illum. Hoc in persona antiquorum dictum est, quia vel non intelligebant, vel dilatam ipsam reparationem dolebant. Sequitur: Et unus de senioribus dixit mihi: Ne fleveris. Senior iste chorum significat prophetarum antiquos Patres de futuro Redemptore consolantium et certificantium. Non solum quippe consolatio, sed magna de redemptione fuit certificatio. Non tantum audire, quod Redemptor noster venturus esset, sed etiam designate audire de qua tribu esset nasciturus. Ecce vicit leo de tribu Juda radix David aperire librum, et resolvere signacula ejus. Christus leo. Leo apertis oculis dormit, Christus, vivente divinitate, exspiravit, qui de Juda secundum carnem fuit sicut antiqua prophetia praenuntiavit: Tu, Bethleem terra Juda, nequaquam minima es in principibus Juda, ex te enim exiet dux, qui regat populum meum Israel (Matth. II). Qui in hoc ad aperiendum librum, et solvere ejus signacula vicit, quod carnem suam ab omni peccato liberam pro peccatoribus tradens promissum Scripturae solvit. Qui radix David exstitit, quia David in eum venturum firmiter credidit. Sequitur:

Et vidi, et ecce in medio throni et quatuor animalium, et in medio seniorum Agnum stantem tanquam occisum habentem cornua septem, et oculos septem, qui sunt septem spiritus Dei missi in omnem terram. Et venit, et accepit de manu sedentis in throno librum. Superius posuit promissionem, hic subjungit promissionis exhibitionem. Sed magna differentia videtur esse inter promissionem et exhibitionem. Nam leonem audivit in promissione, agnum videt in exhibitione. Magna est enim differentia inter leonem et agnum. Leo est magnus, agnus est parvus. Sed, si utrumque consideramus, utrumque Redemptorem nostrum comprobamus. Ipse est enim leo magnus per divinitatem, agnus parvus per humanitatem. Leo per potentiam majestatis, agnus per mansuetudinem. Leo malos puniendo, agnus bonos redimendo. Leo fortitudine, agnus pietate. Leo in promissione ut spes infirma se roboret, agnus in exhibitione ne pavida conscientia formidaret. Quem videlicet Agnum videt in medio throni, et quatuor animalium, et seniorum, quia Christus est firmamentum, et substentamentum omnium electorum suorum. Omnes ad eum velut in medio positum intendunt, et ab ipso pariter, etsi non aequaliter dona gratiae spiritualis accipiunt. Quem quoque apte stantem vidit, quasi paratum ad id perficiendum ad quod venit; tanquam occisum, quia, etsi mortuus est ex infirmitate, vivit tamen ex virtute Dei. Habentem cornua septem, et oculos septem, qui sunt septem spiritus Dei missi in omnem terram. Cornua significant eminentiam regni spiritualis, oculi contemplationem veritatis. Agnus ergo, id est Christus, septem cornua, et septem oculos qui sunt septem spiritus Dei missi in omnem terram habet, quia per septiformem Spiritus sancti gratiam quibus vult regni spiritualis sublimitatem, et suae veritatis agnitionem praebet. Quos vult ad regnandum exaltat, quos vult ad contemplandum fontem boni spiritualium bonorum radiis illustrat. Missi in omnem terram, ut de omni terra aliquos ad spiritualis regni celsitudinem exaltent et ad spiritualium bonorum contemplationem illuminent. Et venit, et accepit de dextera sedentis in throno librum. Per carnis assumptionem venit ad humanam cognitionem. Accepit secundum humanitatem de dextera sedentis in throno (id est a Verbo sibi unito) librum aperiendum, id est promissum solvendum. Et, cum aperuisset librum, quatuor animalia et viginti quatuor seniores ceciderunt coram Agno. Cum librum aperuisset, id est, genus humanum redimendo Patribus promissum in sacra Scriptura significatum in se completum ostendisset, quatuor animalia, id est quatuor evangelistae, sive universi praedicatores, et viginti quatuor seniores, videlicet omnes universalis Ecclesiae judices, et quicunque sub illis comprehenduntur fideles, septem prophetarum et apostolorum doctrinis et exemplis innitentes, cognito redemptionis humanae sacramento per ipsum velut priores implendo, et sicut posteriores impleto ceciderunt coram Agno humittando se, illum exaltando, per ipsum se justificari humiliter poscentes, ipsum esse solum per quem coeleste bonum tribuitur tali signo confitentes. Et quia perfecti quique sua bona opera Redemptori debent attribuere, et aliorum preces illi commendare, recte subditur: Habentes singuli citharas, et phialas aureas plenas odoramentorum, quae sunt orationes sanctorum. Citharae namque, quae pulsibus manuum suaviter sonant, apte opera bona figurant, quae suis effectibus quasi quibusdam sonis proximos ad coelestem patriam excitant et invitant. Phialae, quae sunt latae, et lucidae sanctorum corda significant, per sapientiam lucida, per charitatem dilatata. Quae non inconvenienter propter splendorem contemplationis dicuntur aureae, et propter redundantiam devotarum orationum odoramentorum plenae. Odoramenta enim orationes, quia quemadmodum odoramenta sursum ascendunt, ita orationes ad praesentiam divinitatis pertingunt. Sic ergo perfecti citharas habent, quia Deo sua opera ascribunt, et phialas, quia orationes offerunt: Et cantabant canticum novum dicentes: Dignus es, Domine Deus, accipere librum, et aperire signacula ejus. Sicut sancti citharas habent, opera sua Divinitati ascribendo, phialas, aliorum orationes offerendo, ita quoque canticum novum cantant pro acceptis beneficiis, ipsa collaudando. Quod bene novum dicitur, quia de rebus semper novis, et nunquam veterascentibus, de reparatione et glorificatione videlicet generis humani cantatur: Dignus es, Domine Deus, accipere librum, et aperire signacula. Dignus, quia solus a peccato alienus occisus es, et redemisti nos, non te, qui sine peccato exstitisti. Deo, ut simus Dei quod prius eramus diaboli. In sanguine tuo, quia pro nobis eum effundi permisisti. Redemisti, non ex una gente, sed ex omni tribu, et lingua, et populo, et natione. Tribus dicitur a tribus ordinibus gentium filiorum Noe in quibus sunt septuaginta linguae. In singulis autem linguis plurimi sunt populi, et in unoquoque populo plurimae nationes. A generalibus ergo incipit, ubi dicit: Ex omni tribu, et lingua, et populo, et natione. Et ad singula descendit ubi dicit: Et fecisti nos Deo nostro regnum, et sacerdotes. Regnum, ut Deus regnet super nos per gratiam super quos diabolus regnabat per culpam; sacerdotes, ut qui nosmetipsos prius obtulimus diabolo, deinceps nos offeramus Deo; et regnabimus super terram, id est in terra, vel super terram regnabimus, id est quidquid terrenum et malum in nobis est subjiciemus. Dignus es, Domine, ergo aperire librum, quia tu exhibuisti in libro promissum beneficium. Et quoniam de reparatione generis humani non solum homines laetantur, sed et angeli quoque virtute, divinitate, sapientia, fortitudine, honore, gloria, benedictione et potestate super omnem creaturam dignum praedicant, bene sequitur:

Et vidi, et audivi vocem angelorum multorum in circuitu throni, et animalium, et seniorum. Et vidi, et audivi. Sicut spiritualiter vidit, ita spiritualiter audivit, quia spiritualis fuit visio, spiritualis fuit etiam auditio, vocem angelorum multorum. Aliter fit vox corporalis, aliter spiritualis. Vox spiritualis fit affectu devotionis, vox autem corporalis ictu aeris. Angeli ergo, qui tantum spiritus sunt, eo laudem Creatoris sublimius concinunt quo se in ejus amore sublimiter extendunt. Intra quos eum singulariter laudant, qui eum omnibus sublimius amant. Qui pariter laudem illi pro reparatione generis humani concinunt, quia illum pro largitate originis gratia diligunt, et intuitu fervoris vocem attollunt. Qui in circuitu throni animalium, et seniorum sunt, quia virtutes angelicae sanctos adhuc in labentis saeculi periculo constitutos muniunt, et contra reproborum spirituum impetus defendunt: Et erat numerus eorum millia millium. Quod dicit numerum eorum millia millium, nequaquam se comprehendisse coelestium spirituum numerum insinuat, sed maximos numeros ponendo innumerabiles esse designat. Et de hujusmodi angelorum numeris, qui in sacro eloquio ponuntur beatus Dionysius sic ait: « Dignum, inquit, aestimo intellectuali cogitatione quia eloquiorum (subauditur divinornm) de angelis traditio millies millia ait. Et decem millia decies millies, secundum hos sublimissimos numerorum in seipsam revolvens, et multiplicans, et per hos aperte significans innumerabiles coelestium essentiarum ordinationes. » Multae sunt enim beatae militiae supermundialium intellectuum, id est angelorum, infirmam, et coarctatam superantes materialium secundum nos numerorum, id est numeri qui apud nos subest, commensurationi. Quod ergo numerum angelorum millia millium dicit, non homini, sed Deo numerabiles angelos ostendit. Voce magna dicentium. Vox laudantium angelorum magna esse dicitur, ut exsultatio et congratulatio eorum de salvatione generis humani, et laus ab eis impensa Salvatori magna designetur. Si enim gaudium est angelis Dei super uno peccatore poenitentiam agente, perpendat qui potest quantum eis gaudium sit omnium electorum salvatione: Dignus est Agnus, qui occisus est, accipere virtutem, et divinitatem, et sapientiam, et fortitudinem, et honorem, et gloriam, et benedictionem. Ac si dicerent angelicae potestates mediatorem Dei, et hominum supra se collaudantes, ejus dignitatem praedicare non erubescentes. Redemptor mundi, qui est Agnus per innocentiam, qui est occisus per indebitam poenam, et redemit captivam catervam, dignus est per singularem excellentiam accipere a subjecta creatura diversa gratiarum praeconia, dignus est accipere a creatura per laudem exhibitam, quod habet secundum divinitatem per naturam, secundum humanitatem per gratiam; dignus est accipere virtutem, ut Dei virtus praedicetur, divinitatem, sapientiam, fortitudinem, honorem, gloriam et benedictionem, ut Deus sapiens, fortis, honorificandus, gloriosus, benedictus credatur et laudetur. Sequitur:

Et omnem creaturam quae in coelo est, et quae super terram, et subtus terram, et quae in mari, et quae in eis sunt. Quasi cunctis breviter comprehensis, et distinctis dicant: Non solum dignus est Salvator virtutem, et quae supradicta sunt accipere per laudem et gratiarum actionem, sed omnem creaturam per potestatem: Omnes audivi dicentes sedenti in throno et Agno. Verba laudis praecedentia magis pertinere videntur ad divinitatem, quae tamen exhibentur humanitati propter unitam sibi divinitatem. Hinc autem ubi dicit: Omnes audivi dicentes, ipsos auditores simul colligit, et laudem divinitati et humanitati pariter exhibitam ponit. Omnes andivi dicentes, sedenti in throno regnanti Trinitati, et Agno, id est humanitati unitae divinitati, benedictio, honor et gloria, quia benedictus, honorificandus, gloriosus et glorificandus est singulariter; potestas, quia potens excellenter in saecula saeculorum, id est semper. Sequitur:

Et quatuor animalia dicebant: Amen; et viginti quatuor seniores ceciderunt in facies suas, et adoraverunt, audita laude a coelestibus spiritibus sedenti in throno, et Agno dignanter impensa. Quatuor animalia dicebant: Amen, quia ad praedicatorum maxime pertinet officium sacrae confessionis, et divinae laudis testimonia confirmare. Et viginti quatuor seniores ceciderunt in facies suas, et adoraverunt, quia universi Ecclesiae judices dum divinam majestatem audiunt, omnibus creaturis eminere, ac summis spiritibus praedicabilem, et laudabilem esse, nequaquam de praelatione sua debent superbire, sed semetipsos humiliare, et dignum Creatori ac Redemptori Deo venerationis cultum impendere. Pauca et minima, charissime frater, de coelestibus sacramentis utcunque tibi perstringimus, quia multa et maxima comprehendere non valemus. Magna flumina spiritualium mysteriorum pernatamus, sed vix paucas guttas latentis dulcedinis ad ripas deportamus. Sed, licet ad multas hauriendas aquas non sufficimus, ad littus tamen ore sicco non venimus. Aliqua est enim utilitas in sacro eloquio tractare, et ipso dicendo studiose laborare. Ubi namque dicit: Vidi in dextera sedentis super thronum librum, egit actor de sacra Scriptura promissum redemptionis humanae continente. Ubi ait: Vidi in medio throni, et quatuor animalium, et seniorum Agnum stantem tanquam occisum, egit de Agno librum aperiente, id est de Redemptore promissum solvente; ubi dixit, quatuor animalia et seniores cantare canticum novum, posuit de ipsa redemptione testimonium, et gratiarum actionem sanctorum hominum; ubi addit: Et audivi vocem angelorum multorum, testificationem et laudem coelestium spirituum; ubi deinde intulit: Et quatuor animalia dicebant: Amen, et viginti quatuor seniores ceciderunt in facies suas, universorum praedicatorum confirmationem, et ecclesiasticorum judicum humiliationem.

Chapter 18 of 73