Caput VIII. De quinto sigillo, et apertione ejus.
Et cum aperuisset sigillum quintum, vidi subtus altare Dei animas interfectorum propter verbum Dei, et testimonium quod habebant, et clamabant voce magna, dicentes: Usquequo, Domine, Sanctus et verus non judicas, et vindicas sanguinem nostrum de his qui habitant in terra. Et datae sunt illis singulae stolae albae, et dictum est illis ut requiescerent per tempus adhuc modicum, donec impleantur conservi eorum, et fratres eorum qui interficiendi sunt sicut et illi (Apoc. VI). Persecutionibus superius descriptis, ne audientium mentes deficerent ex tot tribulationibus praedictis, solatur divina misericordia lacrymabilem sanctorum martyrum querimoniam in praesenti capitulo, dono primae stolae, et promissa conservorum, et fratrum eorum salutatione. Et cum aperuisset sigillum quintum. Apertio sigilli quinti est secundum successionem temporis evidentior declaratio sacri eloquii, defectus praedicti et exhibitio promissi. Vidi super altare Dei animas interfectorum. Altare Dei, Christus. Super eum namque offerimus Patri bona per fidem quae cogitamus, loquimur, aut operamur. Bene ergo animae sanctorum interfectorum subtus altare Dei visae sunt, quia Christo se per humilitatem submittunt, et per ipsum a Patre judicium et vindictam de persecutoribus ex amore justitiae requirunt. Causam vero quare interfecti sunt subjungit, dicens: Propter verbum Dei, et testimonium quod habebant, id est, propter praeceptum Dei, quod in se implebant, et testificationem fidei, quam aliis praedicabant. Et clamabant voce magna, id est, voto magno, et desiderio, dicentes: Usquequo, Domine, Sanctus et Verus. Sanctus in temetipso, Verus in promisso tuo; Sanctus odiendo iniquitatem, Verus solvendo promissionem. Non judicas, et vindicas. Judicas malos a bonis discernendo; vindicas, ipsos puniendo. Sanguinem nostrum, mortem nostram ab his, qui habitant in terra, non solum per mansionem, sed et per cupiditatem. Et datae sunt illis stolae singulae, et dictum est illis ut requiescant per tempus adhuc modicum. Dantur nunc sanctis stolae singulae per solius animae glorificationem, et dicitur illis per glorificandi corporis promissionem, ut requiescant per acceptam beatitudinem. Tempus adhuc modicum, usque ad universalem resurrectionem, donec impleantur conservi eorum, et fratres impleantur per praecogniti numeri completionem. Conservi, quia eumdem habent Dominum fratres, quia eumdem habent Patrem Deum. Qui interficiendi sunt sicut et illi, quia omnes electi per praesentium laborum tolerantiam ad aeternam pertingunt gloriam.
Et notandum quod dicit, modicum tempus, quia brevis est cursus temporis ad statum aeternitatis. Apertio itaque quinti sigilli, evidentior declaratio eventus praedicti in pagina sacri eloquii. Altare, Christus. Animae interfectorum, spiritus martyrum. Vox magna clamoris, desiderium ultionis. Donum, stolae glorificatio. Animae requies, modici temporis exspectatio finiendae mutabilitatis. Conservorum et fratrum impletio, praedestinatorum plenaria, et perfecta remuneratio.
Chapter 23 of 73