Skip to the text

Caput VII. De quarto sigillo, et apertione ejus.

Et cum aperuisset sigillum quartum, audivi vocem quarti animalis dicentis: Veni, et vide. Et ecce equus pallidus, et qui sedebat super illum nomen illi mors et infernus, sequebatur eum, et data est illi potestas super quatuor partes mundi, interficere gladio, et fame, et morte, et bestiis terrae (Apoc. VI). Postquam hostis antiquus intellexit nec principum persecutionem, nec haereticorum pravitatem ad exercendam malitiam suam sibi posse proficere, sed magis nocere, quia sancta mater Ecclesia quanto magis adversis atteritur, tanto magis virtutibus roboratur, statim falsos fratres in hypocrisi ambulantes subintroduxit, et per eos domesticos ejus secretius et familiarius tentavit turbare. Quod bene in praedictis verbis designatur, ut prius rufus, inde niger, post equus pallidus in sacra visione monstretur. Quid est enim equus pallidus, nisi hypocritarum populus, qui, dum ut de religione laudetur, per jejunia, et diversas incommoditates semetipsum coram aspectibus humanis graviter afflixit, viribus exhaustis, et sanguine minorato moribundus pallescit, qui fidelibus eo perniciosior existit, quod ficta religione, malitiam suam velans foris se bonum ostendit. Et cum aperuisset sigillum quartum, id est, cum secundum temporis progressum, emergentibus causis in sacra Scriptura praedictis, magis ac magis inciperet manifestari quod erat occultum. Audivi vocem quarti animalis dicentis: Veni, et vide. Quartum animal ipsemet sanctus Joannes exstitit, qui similis aquilae summae divinitatis immortalitatem caeteris omnibus altius intellexit, et ordinem praedicatorum aeternitatem, et immortalitatem divinitatis praedicantium praesignavit. Apte igitur sicut Marcus equum album, Lucas rufum, Matthaeus nigrum, propter causas superius designatas ostendit, ita Joannes pallidum demonstravit. Ille etenim evangelista, sive praedicatorum ordo per eum designatus, rectissime ad ostendendum per pallidum equum hypocritarum cuneum, et sessorem ejus cui nomen mors, scilicet diabolum debuit audiri, per quem, et a quo immortalis divinitas voluit specialius describi et praedicari, ut per hoc occulta eorum malitia manifestior appareret, quod eam evangelista, vel ordo dignior, et per officium magis contrarius demonstraret. Et ecce equus pallidus. Pallidus equus, sicut jam dictum est, hypocritarum numerus est, per nimiam carnis afflictionem pallidus, et moribundus. In quo diabolus sedet, quia hypocrisis, per parvam intentionem dominando, per eos malitiam suam exercet, et qui sedebat super illum nomen illi mors. Hoc nomen, mors, bene diabolo convenit, quia per eum mors incoepit, et alios ad mortem trahere non desinit, unde subditur: Et infernus sequebatur eum. Infernus sequitur diabolum, quia omnes damnandi eum imitantur. Sequitur: Et data est illi potestas super quatuor partes terrae interficere gladio, et fame, et morte, et bestiis terrae. Datur diabolo potestas per divinam permissionem super quatuor partes terrae, id est, super illos qui terrenis inhaerent per cupiditatem. Interficere eos gladio peccati, et fame verbi Dei, et morte, id est, languore corporis, et bestiis, id est bestialibus mortibus. Omnes namque qui per amorem terrenorum diabolo serviunt, talia ab ipso stipendia accipiunt. Aliter: Datur diabolo potestas super quatuor partes terrae, dum ei conceditur materiali gladio, fame, morte, bestiis bonos per quatuor partes terrae dispersos affligere. Quae tamen potestas diabolo cooperatur in malum, bonis in bonum. Apertio ergo quarti sigilli major demonstratio sacramenti. Quartum animal, Joannes sive immortalis divinitatis Christi praedicatores. Equus pallidus, hypocritarum cuneus. Sessor diabolus. Infernus damnandi potestas, permissio nocendi.

Chapter 22 of 73