Skip to the text

Prologus.

Deus summe bonus a quo bona cuncta procedunt, quae in subjectam creaturam varie et multipliciter descendunt, a quo cuncta habent, non solum quod sunt per existentiam, sed etiam quod bona sunt quantum ad naturam. A quo creatura rationalis singulariter possidet, quod recta est per justitiam, ipse spiritualis sapientiae gratiam suis multiformiter distribuit in diversitate et cursu temporis ut eos congreget ad unum statum aeternitatis. Mens nimirum humana quae multiplici rerum visibilium concupiscentia excaecatur, ad spiritualium bonorum simplicem contemplationem difficile renovatur, nisi diversitate doctrinae coelestis, et lectionis varietate doceatur. Quapropter, non solum universitas sacrae Scripturae per diversos codices perpulchre distinguitur, sed unus idemque liber diversarum significationum divisione distinguitur, ut mens per diversa et falsa bona distracta diversis sacrae paginae lectionibus illuminata, ad illius veri boni visionem, et amorem reducatur. Unde et sacra Apocalypsis ista per diversas visiones dirimitur, ut diligens lector ejus per majorem exercitationem roboretur, et ad ejusdem boni cognitionem, et appetitum erigatur. Sciendum est tamen quod non omnes aequaliter erudiant, et quod coelestium sacramentorum arcana differenter contineant. Prima quippe quae caeteras praecedit visiones majora et planiora quam reliqua (quamvis et ipsa magna sint) continet documenta, utpote quae ad unius regionis, videlicet Asiae, specialiter missa est correptionem. Istae vero quae sequuntur longe majora, obscuriora et sublimiora continent sacramenta, sicut quae ad universam generaliter Ecclesiae pertinent eruditionem. Unde in hujus sanctae visionis ingressu sancto theologo recte dicitur: Ascende huc, et ostendam tibi quae oportet fieri post haec (Apoc. IV). In imo namque positi minora perspicue cernimus. Sed in altum ascendimus, ut majora videamus. Liquet igitur ex eo quod dicitur: Ascende, excellentiora esse ea quae visurus erat quam ea quae viderat. Agit autem ista visio, sicut supra praelibatum est de sedente in throno. De libro septem sigillis signato, et de agno librum aperiente. Describit etiam multiplices sanctae Ecclesiae ab inchoatione gratiae, usque in finem tribulationes, et sequentes beatitudinis retributiones, ut electi ex auditu tribulationum contra eas praemuniantur, et ex promissione retributionum robustiores efficiantur.

Chapter 15 of 73